Hesterna nocte reddidit mih[i] is nuntius cum fasciculo copiarum Dominationis [Vestrae] Reverendissimae ⌊⌋. Cumque hodie omnia accurate perlegiss[em], iuxta ad sententiam super iis Dominationis Vestrae Reverendissimae acced[o] neque est, quod stantibus ut nunc rebus cum ⌊serenissima maiestate [regia]⌋ domini nostri clementissimi, quae tot bellis hostibus magnisque impendiis molestatur, consultius apud me invenire possim, quam hoc quod Dominatio Vestra Reverendissima prudenter secum reputavit. Summa totius rei in eo haeret, ut pecuniariae suppetiae serenissimo ⌊electo Danorum regi⌋ mitterentur, quibus pro fovendis militibus institutum suum pro ⌊regno⌋, quod iuste ambit, prosequeretur. Ceterum non praescribitur modus a domino ⌊Ioanne a Werden⌋, quo id ipsum fieri commode posset. Quod si iterum ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋ interpellare debe[a]mus, cum iam hoc prius non semel et per litteras ex conventu seorsumque Dominatio Vestra Reverendissima et ego fecerimus, non magnam, ut arbitror, gratiam consequeremur. Si tamen sic Dominationi Vestrae Reverendissimae visum fuerit, ut ultra id quod paulo ante a nobis factum est, ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋ tempestate hac urgente denuo commoneamus, cum Dominatione Vestra Reverendissima scribam et subscribam non gravate. Video nos in ista incidisse tempora, quae vel ope, vel consilio nostro, si Deus castigare peccata voluerit, mutari difficulter poterint, nobis ut ecclesiasticis divinam implorandam misericordiam maximopere esse censeo, neque fit sine aperta Dei in varias sectas distractum Christianismum indignatione, quod non solum in terris fere undique, verum et in aere, quemadmodum iis diebus visum est, belligeratur gensque contra gentem atque etiam elementa passim in sese exasperantur. Dominus Deus misereatur nostri, qui Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime sospitet prosperetque in omnibus.
Reverendissime et observandissime mi domine,
Nepos Dominationis Vestrae Reverendissimae, dominus ⌊Ioannes Tymmerman⌋, nondum ad me applicuit, esse puto in causa, ni fallor, quod res haec adhuc alios quaerat consultatores, quos nihil moror, solet interdum vel araneolus
cf. Adagia 1.5.2. inter os et offam ⌊inter os et offamcf. Adagia 1.5.2. inter os et offam ⌋ incidere. Ego quidem, ut ingenue fatear, mercari non didici cf. Cic. ad Brut. 287. 12-13 imitari neque possim, si velim, nec velim fortasse, si possim. ⌊neque, si velim, possem neque, si possemcf. Cic. ad Brut. 287. 12-13 imitari neque possim, si velim, nec velim fortasse, si possim. ⌋, honeste et catholice licet. Si mihi fides dabitur, sic me geram , quod a me nihil desiderari patiar. Sin vero cf. Vulg. Gn 22.8 dixit Abraham Deus providebit sibi; Vulg. Hbr 11.40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur ⌊Dominus providebit cf. Vulg. Gn 22.8 dixit Abraham Deus providebit sibi; Vulg. Hbr 11.40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur ⌋ et cf. Vulg. Mt 6.10 Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra; Vulg. Mt 26:42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. ⌊ illius fiat voluntascf. Vulg. Mt 6.10 Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra; Vulg. Mt 26:42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. ⌋, neque est, quod magis ambiam, quam quod cf. Vulg. Ps (G) 78.9 Adiuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos : et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum. ⌊ad gloriam nominis eiuscf. Vulg. Ps (G) 78.9 Adiuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos : et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum. ⌋, ad fidelium cf. Vulg. Rm 15.2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem; Vulg. Eph 4.29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus; Vulg. Cor2 12.19 Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram; Vulg. Cor1 14.26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant ⌊aedificationemcf. Vulg. Rm 15.2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem; Vulg. Eph 4.29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus; Vulg. Cor2 12.19 Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram; Vulg. Cor1 14.26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant ⌋ patriaeque nostrae communis et meam perpetuam salutem tendat.
Quemadmodum nuper clarius ex me audivit Dominatio Vestra Reverendissima, cuius patern[ae] benevolentiae sinceriter me commendo.
Datae
X Iulii 1536.