Letter #152
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, [1522-09-21]
received [1523-02-12] Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Nobilis fidelis dilecte.
Non erat opinionis nostrae, cum te ad
Ceterum ex litteris tuis, quas nobis e Noremberga scripsisti, intelleximus, quae per illud tempus obieras quidve inter sermones tecum habitos notaveris, et commendamus hanc tuam diligentiam ac industriam probamusque cum alia omnia, quae egisti et locutus es ipse, tum id potissimum, quod reverendissimo domino cardinali Salczburgensi de commissione caesareae maiestatis ad diffiniendum negotium Prutenicum respondisti. Nam neque nos neque regnicolae nostri ullo modo patientur, ut per alios aliove modo negotium ipsum tractetur, quam ut in capitulis indutiarum est expressum.
Et quia idem responderunt principes Germani in conventu Viennensi marsalco curiae nostrae de ipsa commissione suae caesareae maiestatis illis data in ipso negotio, prout ex responso illorum, quod cum praesentibus mittimus, clare cognosces. Volumus, ut eam rem istic apud illius maiestatem curae habeas agasque, ne quid ultra submissionem nostram in capitulis committatur, nam nos ad id nullo modo accedemus. De aliis rebus te iam edocuimus et nunc nihil aliud restat.