Letter #152
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, [1522-09-21]
received [1523-02-12] Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Nobilis fidelis dilecte.
Non erat opinionis nostrae, cum te ad caesaream maiestatem absolvebamus, quod illam sequi in Hispaniam deberes quodque electus summus pontifex tamdiu illic immorari deberet. Itaque cum te per litteras nostras Anthwerpiam non pridem missas edocuimus, ut illius caesaream maiestatem Hispanias usque prosequerere, et didicimus nuper ipsum summum pontificem adhuc illic subsistere, volumus, ut eius beatitudinem nomine nostro adeas ac illi verbis quam amplissimis de hac eius provectione gratuleris declaresque laetitiam et spem nostram de uniendis Christianorum animis ac de vindicanda communi salute ab hoc summo discrimine, in quod redacta est, cum pontifex nobis tantis, ut fertur, virtutibus praeditus contigit, non qui non quaereret, quae sua sunt, sed, quae illius probatissimis moribus, illius sapientiae ac conceptae omnium bonae spei responderent. Declares item calamitatem et pericula rei Christianae e text damaged⌈[e]e text damaged⌉t, quanta moles cervicibus nostris impendeat, quantum laboremus assidue in arcendis communibus hostibus, quam praedecessores BK, 228, p. 135 nostri, quam et nos observatissimi semper fuerimus Sedis Apostolicae et futuri sumus erga illius beatitudinem commendesque nos illi ac regna, dominia et omnem facultatem nostram cohortando illam, ut intercepta Nanderalba et Rodo in obsidionem redacta, duobus praecipuis rei Christianae propugnaculis, efficiat, ut tandem animi principum Christianorum in unum omnium excidium arcendum coeant et nobis laborantibus non desint. Hac sententia obibis munus gratulatorium nostro nomine apud illius beatitudinem pro diligentia ac industria tua.
Ceterum ex litteris tuis, quas nobis e Noremberga scripsisti, intelleximus, quae per illud tempus obieras quidve inter sermones tecum habitos notaveris, et commendamus hanc tuam diligentiam ac industriam probamusque cum alia omnia, quae egisti et locutus es ipse, tum id potissimum, quod reverendissimo domino cardinali Salczburgensi de commissione caesareae maiestatis ad diffiniendum negotium Prutenicum respondisti. Nam neque nos neque regnicolae nostri ullo modo patientur, ut per alios aliove modo negotium ipsum tractetur, quam ut in capitulis indutiarum est expressum.
Et quia idem responderunt principes Germani in conventu Viennensi marsalco curiae nostrae de ipsa commissione suae caesareae maiestatis illis data in ipso negotio, prout ex responso illorum, quod cum praesentibus mittimus, clare cognosces. Volumus, ut eam rem istic apud illius maiestatem curae habeas agasque, ne quid ultra submissionem nostram in capitulis committatur, nam nos ad id nullo modo accedemus. De aliis rebus te iam edocuimus et nunc nihil aliud restat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Vilnae.