Missae mihi sunt ⌊huc⌋ 1536-07-16⌊XVI huius mensis1536-07-16⌋ per quosdam nobiles ⌊⌋ Dominationis [Vestrae] Reverendissimae ⌊ex arce Lovicensi⌋ 1536-06-27⌊XXVII Iunii1536-06-27⌋ datae, quibus mihi pro nobile ⌊Christifero Ossieczkowski⌋ scrib[it] quam dolenter cum lacrimis Dominationi Vestrae Reverendissimae contra me que[stus] sit, quod illum causa indicta excommunicari commi[se]rim, et quod ille ostendisset innocentiae suae testes litteras, quibus advocari causam vel commissionem sibi dari petiiss[et], quod tamen honoris mei et benevolentiae erga m[e] suae rationem habens Dominationem Vestram Reverendissimam concedere noluisset postulans a me, ut ei facultatem defendendi se iure et innocentiam suam declarandi, si quam haberet , facerem, ne occasionem merito contra me habere posset c[on]querendi, cum illi essent in rem eius testimonia non vulgaria, quae Dominatio Vestra Reverendissima vidisset, quodque ide[o] defensionem iuris illi non negare deberem.
Reverendissime m[ihi] Domine. Non consuevi pro tenui intellectus mei m[o]dulo in ea esse praecipitantia, ut praeter rei veritatem et ordinem quicquam reprehensione dign[u]m committerem, quod et in hac observavi causa p[rius] enim quam [..] [inte]l[li]gerem sic se rem per omnia h[abere], ut scripseram Dominationi Vestrae Reverendissimae, comperi ⌊fratrem il[lum] guardianum⌋ sub nomine amici ex domo no[bilis] ⌊Nicolai Plotowski⌋ evocatum Dominica Iudica, cum ad missam dicendam esset accinctus, ab ipso ⌊O[s]sieczkowski⌋ in strata publica captum, ad proxi[mum] nemus abductum, prostrato in terra genitalia fisso ligno durissime fuisse constricta, deinde semiv[i]vus et a scapulis usque ad plantam fustibus caes[us] in eodem nemore ligatus ad arborem fune, quo e[x] professione cingebatur, ab eodem ⌊Ossieczkowski⌋ et complicibus eius non paucis relictus, unde, cum aegre solutus esset miser ⌊monachus⌋ circumferens secum eos in ⌊terra Culmensi⌋ cruciatus et dolores, aliquandi[u] tandem ob minas et metu mortis, ne ad me deferret querelam, ultra ⌊Vistulam⌋ se transferre ad ⌊abbatem Cor[o]novensem⌋ fuisset coactus, quo postquam ipsa Dominica Palmarum aeger ex ea carnificina venisset , male tortus ex eiusmodi percussionibus, livoribus et tumoribus , Dominica sequenti Pascae e vivis sublatus est. Cum igitur super iis omnibus redditus essem certior, adhuc me continui volens rem apertius cognoscere et ad ⌊abbatem illum⌋ misi, ⌊⌋ ea Polonice, quae habentur in instrumento atque paulopost ad me divertens in ⌊castrum meum Star[i]grod⌋, quemadmodum litteris suis fuerat pollicit[us], me per biduum de singulis coram edocuit habens secum ⌊mon[as]terii sui priorem⌋, qui ⌊morituri guardiani⌋ audierat confessionem. ⌊Is⌋ referebat iam prope exhalante[m] dixisse ⌊guardianum⌋ se ipsi ⌊Ossieczkowski⌋ propter Deum remisisse offensam, verum Deo vindictam reliqu[is]se. Quae cum omnia adeo haberem clara ipseque ⌊Ossieczkowski⌋ iam de facto ob eam saevissimam percussionem et caedem qu[am] non negat, esset excommunicatus, accessit, quod de i[u]re debuit interdictum, quo ut se absolveret, co[n]finxit primum et invulgavit, quod apoplexia in missae celebratione ⌊guardianus iste⌋ ante altare in eodem m[o]nasterio concidisset mortuus.
Ob id iterum scripto ⌊abbatem⌋ conveni, qui sic mihi respondit, ut in lat[inis] eius litteris continet instrumentum. Ex quibus sin[e] enigmate Dominatio Vestra Reverendissima intelliget, quae causa m[or]tis fuerit. Testimonium, quod postea dedit ⌊abba[s]⌋, non aliud habet, quam quod ⌊guardianus⌋ praeventus aegrit[u]dine, quam in litteris ad me declaravit, mortu[us] sit et in habitu sepultus et quod contra ⌊Ossieczkows[ki]⌋ non proclamaverit, de casu vero in foveam pleuresi et calcu[..], quod alii testav[erunt], [ne] verbum quidem ⌊abbas⌋, nam alia mihi mortis signa et ore et litteris recensuit. Unde Dominatio Vestra Reverendissima cognoscit, quod vel metu vel ob i[m]portunam improbitatem ⌊abbas⌋ testimonium ho[c] extortum dederit, et quod alii ea, quae testati sunt , neque sciverint neque intellegerint, sed ut in oppidulis tenuibus solet [prae]scriptae utcumque schedae sigillum impresserint. Hoc ig[itur] adeo copiose, et ut res habet in notitiam Dominationis Vestrae Reverendissimae deducen[dum] existimavi, ut quam inique miserandus iste ⌊occ[i]sor⌋ de me questus sit, cognoscat. Cumque ⌊illum⌋ sci[vi] de eo cive meo oppidi ⌊Vambresno⌋, quem ante tres annos g[la]dio iacentem in curru confodit et occidit, non egiss[e] poenitentiam, plus apud me animae illius salutem quam facinora eius immania reputans, paterne amicos eiu[s] pauloante commonui, ut non tam corporis et fortunarum illius, quam animae in peccatis obduratae haberent rationem, quo ad veritatis et peccati sui cognitionem et ad poenitentiae susceptionem induci et ad obtinendam remissionem pervenire posset, consului, cum casus iste sit ⌊Sedi Apostolicae⌋ reservatus, cuius Dominatio Vestra Reverendissima legati nati habet auctoritatem, ut ad eandem Dominationem Vestram Reverendissimam confugeret veramque et puram confessionem faceret, non s[e] excusando, sed pro conscientia sua accusando, mihique a Dominatione Vestra Reverendissima absolutionem referret, tum ego oppid[o]
quam libens redeunti per eum modum ad eccelsiam depositurus essem interdictum. Quod si faciendum susciperet, misi illi ad unius mensis decursum interdicti suspensionem. Qua paterna commonitione motus heri ⌊hic⌋ apud me fuit cum patre suo, ⌊gladifero Culmensi⌋, et alio nobile, qui in iudiciis et rebus saecularibus mihi inservit recepitque in se relinquens perniciam istam consilium et benignam adhortationem meam propensus ad suscipiendam poenitentiam venturusque est ob id cum meis commendaticiis finito messe ad Dominationem Vestram Reverendissimam, ut se Deo et eccelsiae humiliet et reconciliet, tantum abest, quod illi a me praeter phas et aequum quippiam fuerit illatum, cum et ipse ego pro eo, ut convertatur et salvus fiat, per peccatorum remissionem ac absolutionem Dominationem Vestram Reverendissimam paulopost sum oraturus. Cui me in veterem illam gratiam et benevolentiam, qua me prosecuta est semper, summopere commendo Deumque precor, ut eandem Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime incolumem et felicissimam conservet. Det, quaeso, mihi Dominatio Vestra Reverendissima pro suo in me favore veniam, quod per ammanuensem scribo, liturae meae vix a me interdum legi possunt.