Letter #1531
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSŁowicz, 1536-08-23
received [1536]-08-26 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico [carissi]mo ac observandissimo.
Reverendissime Domine, frater et amice carissime ac observandissime.
Propter maximam aegritudinem nostram non possumus in praesens Vestrae Reverendissimae Dominationi scribere ea, quae multa essent scribenda, sed cumprimum revalescemus, quod brevi, Deo dante, futurum speramus, omnia affatim scribemus Vestrae Reverendissimae Dominationi. Quam rogamus plurimum, ut nobis perscribere velit, quam celerius potest, quae habuerit ab oratore caesaris in Ungaria, nam dominus Caczkowski, qui hac iter faciens ad nos descendit, habet magnum fasciculum litterarum ad Vestram Reverendissimam Dominationem ab illo. Faciet nobis Vestra Reverendissima Dominatio rem multo gratissimam.
Cuiius fraterno amori nos ex animo commendamus.
Lovicii, XXIII die Augusti MDXXXVI-o.
Reverendissimae Dominationis Vestrae frater aegrotus Andreas archiepiscopus subscripsit
Postscript:
Nos etiam, Reverendissime Domine, habuimus litteras a reverendissimo domino archiepiscopo Colocensi, in quibus desperat de pace et concordia Ungarica et multa alia scribit perniciosissima, quae imminent his regnis. De quibus postea latius.