Letter #1535
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1536-09-03
received [1536]-09-16 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[R]everendo in Christo Patri, domino [Io]anni episcopo Culmensi sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviaeque etc. domina
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte
Habuimus hic binas Paternitatis Vestrae cf.
Quia autem Paternitas Vestra scripsit cupiens scire et sibi declarari, quibus in rebus deliquisse debuerit, ut tandem cautior fieret ad observandam voluntatem nostram, et quoniam nos non ignoramus Paternitatem Vestram non solum in his ac huiusmodi rebus, verum aliis gravissimis optime se gerere scire, non expedit hoc iterum hic repetere, nec refert locum et auctorem dicere, quandoquidem nos se confessorem in hac re profitemur fieri, qui non confitentem, sed peccata ipsa declarare voluimus eaque omnia in futurum referre ad eos, qui in sedes senatorias nuper hac mutatione positi, quo si noverint, in recto arbitrio componere [at]que omnes ad optatum scopum reducere pro bono regiae maiestatis et reipublicae.
Quod ad Kostkam attinet, cum quo Paternitas Vestra cuperet mutuam habere intelligentiam de curandis rebus regiis, gratum est hoc nobis audire, quod ut faciat Paternitas Vestra, nam ille non sua sed regia negotia curat, in quibus quantum potest non desit sibi, quo maiori fide et sollicitudine ac animo commoda regia curet, fatetur siquidem et ipse Paternitatis Vestrae animum propensum et favorem experiri.
De rege Britanniae cuperemus intelligere, an hoc verum sit, quod scripsit Paternitas Vestra de novo illius connubio, nam persuadere sibi non possumus, quod post hoc factum pellicis suae iudicium tam cito induxisset animum ad hoc properum connubium. Proinde Paternitas Vestra certius exploret, ut quod antea scripsimus, prosequeremur.
Paternitas Vestra recte valeat
Datae Vilnae, 3 Septembris anno Domini MDXXXVI-o.
Ad mandatum propri[um] sacrae reginalis maiestatis