Letter #1560
[Ioannes DANTISCUS] to [Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU)]Thorn (Toruń), 1536-11-26
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Salutem mi carissime.
Heri primum hic tuae mihi redditae sunt litterae, quas novissime scripsisti te mercatori cuidam dedisse Gdanensi, verum citatio, quantum executionem spectat, non est subscripta. Utcumque res haberet, non erit impedimentum etc. Hunc nuntium celerrime hinc cum aliis dominis missimus rogantes, ut dies praestandi iurisiurandi serenissimae maiestatis iunioris, quo etiam adesse possemus ad 14 dies protenderetur. Cum hoc nuntio, quomodo omnia habeant et de hospitiis rescribe. Magnificus dominus palatinus Marienburgensis aegritudine exulcerati pedis et chiragra praeventus venire non poterit.
De hospitiis pro me et equis procurandis, quantum valueris, intende, ut commoda haberentur. Ex Lancicia vel Petricovia aliquem ex meis praemittam.
Quod reliquum est, cura, ut nuntius iste cum primis ad me inter eundum redeat.
Bene vale.
Ex Thoronia, XXVI Novembris anno 1536.