Superioribus diebus binas litteras, quarum
data
prima et quarta Iulii fuit, de rebus omnibus, quas apud serenissimum ⌊archiducem Austriae⌋ egi, Sacratissimae Maiestati Vestrae satis copiose descripsi, illa etiam, quae ⌊reverendissimus dominus archiepiscopus Strigoniensis⌋ negotiis Maiestati Vestrae consuluit. Non ambigo iam, quin Sacra Maiestas Vestra omnia ad amussim intellexit et pro sua incomparabili prudentia, quae ulterius mihi erunt facienda ⌊Antverpiam⌋ versus me certiorem reddet.
⌊Caesarea maiestas⌋ per ⌊Angliam⌋ traiecit in ⌊Hispaniam⌋, quod etiam hic in certis novitatibus habetur. Si Maiestas Vestra Serenissima ita constituit, quod sequi debeam, quemadmodum in prioribus meis litteris supplicavi, humillime rogo, ut et de ulteriori viatico et de omnibus aliis rebus agendis reddar instructior.
Perveni ⌊Salczburgam⌋ 1522-07-12⌊12 Iulii1522-07-12⌋ et fui per ⌊reverendissimum dominum cardinalem⌋ honorifice susceptus. Exposui illi desiderium et mentem Serenissimae Maiestatis Vestrae, sicut instructio mea continet. Unde tertia die, postquam me in prandio habuisset, et me pro honore Serenissimae Maiestatis Vestrae humaniter tractasset his verbis et in hunc effectum respondit: „Magnifice domine orator. Salutationem, quam mihi nomine ⌊serenissimi domini vestri⌋ exposuistis, animo gratissimo suscepi habeoque illius maiestati, non quas debeo, sed quas possum gratias pro illa benevolentia, qua me prosequitur. Quod vero spectat hoc bellum, quod ⌊illius maiestas⌋ cum ⌊illustri domino magistro Prussiae⌋, quemadmodum dominatio vestra exposuit, gravissime lacessita gessit, et quomodo omnia, quae ad hoc negotium pertinent, habeant, diffuse a secretario meo ⌊Sperancio⌋, qui nunc est episcopus Brixinensis, intellexi plurimumque sum laetatus, quod res haec Reipublicae Christianae non parum perniciosa per indutias ad cognitionem arbitrorum devenit. De quibus me unum electum esse mihi dudum est declaratum et, licet onus sit umeris meis impar impositum, cum tamen partes me in hoc numero habere decreverint, pro communi bono totiusque Christianitatis non fuit conveniens, ut recusarem. Et nihil aliud, quam commissio ⌊caesareae maiestatis⌋, quam in dies exspecto, facit moram, quod cum ceteris adiunctis principibus de tempore et loco nondum conveni. Quantum igitur possum celerius habita ⌊maiestatis caesareae⌋ commissione ad hoc conficiendum negotium omnes vires et studium impendam. Et cum id aggrediemur pro serenissimo domino vestro ⌊Poloniae rege⌋ et illius benevolentia, qua me prosequitur, quantum pro conscientia et ratione mea possum et quantum iustitiae convenit, iura et privilegia serenissimi domini vestri et illius ⌊Regni⌋ atque dominiorum tuebor. Cumque adiunctis arbitris, quae ad utramque partem iusta esse videbuntur, quantum ratio et conscientia mea admittit, ut huic tragoediae finis imponatur, non omittam et in quibuscumque ⌊illius maiestati⌋ pro veteri mea servitute, qua illi devincor, honori et commodo esse possum, operam et studium meum indefessum, ut domino meo observandissimo, impartiam. Cui semper in omnibus prosperrimos faveo atque exopto successus et peto me ⌊illius maiestati⌋ plurimum commendari”.
Haec fuit summa responsi. Replicavi tamen non ex commissione Serenissimae Maiestatis Vestrae, sed tamquam ex me ipso, ad ea, quae ⌊illius dominatio reverendissima⌋ de commissione ⌊caesareae
maiestatis⌋,
quam in dies exspectaret, exposuit. Non esse, meo iudicio, huiusmodi ⌊caesareae maiestatis⌋ commissio necessaria, cum in tractatibus Prutenis non sit expressa, et quod in absentia caesareae maiestatis serenissimus ⌊archidux Austriae Ferdinandus⌋ debeat succedere et nulla alia exspectari commissio, quemadmodum tractatus planis verbis sonant; posset ex huiusmodi commissione aliqua inter partes oriri difficultas, quod ne fieret, rebus sic incomposite stantibus ⌊illius dominatio reverendissima⌋ accurate cavere deberet. Respondebat, quod talis commissio non obesset tractatibus, immo tractatus promoveret. Sed tamen, quantum
ego conicio, ipsi velint auctoritate ⌊caesaris⌋ uti in omnibus, quod non parum rebus Sacrae Maiestatis Vestrae detrimenti ferre possit. Proinde Sacra Maiestas Vestra omnia pro sua prudentia metiatur et, quid futurum est, si cognitio haec sub ⌊caesaris⌋ auctoritate fieri deberet, perpendat. Inveni ⌊reverendissimum cardinalem⌋ plus ⌊ordini⌋ in hac parte, quam Serenissimae Maiestati Vestrae faventem; nihilominus nitebatur apud me expiscari, si quid illi nomine Sacrae Maiestatis velim polliceri. Quod cum me fingerem non intelligere, ad alios sermones divertit, et ut est in quaestionibus
cf. Pl. Epid. 371 Vorsutior es quam rota figularis ⌊versutior, quam rota figulariscf. Pl. Epid. 371 Vorsutior es quam rota figularis ⌋, multa super ⌊Moscos⌋ et ⌊Tartaros⌋ quaesivit, et si ⌊Turcus⌋ etiam Sacrae Maiestati Vestrae hoc anno possit nocere. Inter alia, quae videbantur expedire, respondi, quod contra hostes infideles Sacrae Maiestati Vestrae bene conveniret ⌊crucisignatorum⌋ exercitus, qualis superiori anno contra Sacram Maiestatem Vestram cum illis, qui religione contra infideles essent devincti, profectus ex ⌊Germana natione⌋ fuerat, et quod hoc ipso Sacra Maiestas Vestra binos contra infideles cogeretur alere exercitus, et quod totum ⌊regnum⌋ Maiestatis Vestrae, ne sic vis infidelium passim grassaretur, esset in armis. De Germano exercitu contracto vultu obticuit et ad alios iterum sermones de ⌊serenissima domina regina⌋ et ⌊liberis⌋ Sacrae Maiestatis Vestrae se applicuit. Et sic tandem cf. Pl. Men. 779 loquere, uter meruistis culpam? paucis, non longos logos ⌊longis logiscf. Pl. Men. 779 loquere, uter meruistis culpam? paucis, non longos logos ⌋ absumptis per integrum fere diem me dimisit et vale mihi dixit. Ab hospite me etiam decem florenis Renensibus absolvit.
Sic me demum ad ⌊Ratisbonam⌋ contuli, unde sub salvo conductu et ductoribus, ut hic in ⌊Germania⌋ mos est, ⌊Nur[n]bergam⌋ 1522-07-25⌊25 Iulii1522-07-25⌋ perveni. Et quosdam capitaneos exspecto, qui mecum hinc
1522-07-29⌊cras1522-07-29⌋ usque ad ⌊Magunciam⌋ ire debent, alias propter insecuritatem illorum, qui de salvo conductu nullam curam habent, non possem ire sine aperto periculo. Et licet sim habiturus societatem, tamen hanc viam sine metu non possum conficere. Multi equites latrones passim vagantur propter ligam Suevicam, quae illos nititur exstirpare. Et, ut ab istis capitaneis intellexi, liga ista equites et pedites decrevit suscipere et castra ista, in quibus hi latrones foventur, obsidere atque expugnare. Ego vado in omnem eventum accinctus. Dei voluntas fiat.
Sunt hic hoc tempore illustrissimi principes, ⌊Fredericus dux Saxoniae⌋, ⌊Fredericus comes palatinus Rheni et locum tenens caesareae maiestatis⌋, reverendissimus ⌊episcopus Spirensis comes
palatinus⌋, comes ⌊Ulricus de Helffenstain⌋, langrabius de
Pleuchtenberg, comes ⌊Georgius de Werten⌋. Cotidie sunt consilia et tractatur, quomodo ligam Suevicam contineant, ne contra praedones, ut supra scriptum est, quicquam incipiant. Revocarunt etiam hic ⌊locum tenens⌋ cum ceteris regentibus pedites, quos miserant in ⌊Croatiam⌋. De certis praesidiis praestandis ex imperio ⌊regnis ⌊Hungariae⌋ et Serenissimae Maiestatis Vestrae⌋ nihil certi auditur.
Omnia more solito contentiosa feruntur, alii sunt ⌊Lutherani⌋, praesertim equites, vel potius praedones, et primi nobilium, qui summe spiritualibus insidiantur. Et a comitibus quibusdam et primis hominibus, qui 1522-07-28⌊hodie1522-07-28⌋ mecum [sede]runt ad tabulam in hospitio, ut hic fieri est consuetum, audivi, quod non esset necessarium regnis ⌊Poloniae⌋ et ⌊Hungariae⌋ ferri suppetias, quam diu tot sacerdotes et in choris ululatores foverentur tam magnis impensis, quibus multa hominum milia contra infideles possent sustentari. Licet ego multa opponerem, vicerunt tamen impetu, qui rationi non dedit locum. Et nemo iam hic est, qui non ⌊sanctum Paulum⌋ et Actus Apostolorum in cunctis fere locis sciret allegare, tantum hic libri Lutheriani, praesertim in ⌊Franconia⌋, creverunt.
Habuit me ⌊hic⌋ etiam in prandio illustrissimus dominus Fredericus comes palatinus Rheni et ⌊caesareae maiestatis⌋ locumtenens et in longam noctem me variis sermonibus et quaestionibus, ut est in omnibus satis industrius, detinuit. De ⌊magistro vero Prussiae⌋ et hoc bello praeterito nulla fuit mentio, de aliis autem hostibus infidelibus interrogare non cessabat. Non potui me tandem continere, quin hoc emitterem, si talis exercitus contra infideles ex ⌊Germania⌋, ut contra Maiestatem Vestram Serenissimam, quae omnem vim et molem infidelium in suis fert humeris et ab aliis vicinis regnis et dominiis arcet, expediretur, quid possit fieri rectius et laudabilius, et Germanae nationi, quae in militia primum cupit locum, accommodatius. Respondit mihi, quod dicerem aliquid, sed non esset datum desuper, et subinde ⌊Lutheri⌋ meminit et me interrogavit, quam apud nos de illo opinionem haberemus. Ego nos adhuc bonos esse Christianos respondi, subiunxit illius illustritas „Et nos non secus de nobis opinamur, sed rei exitus omnia probabit”. Et tandem ad hoc deventum est, quod illius illustritas voluit, quod ego in illius loco essem ⌊caesareae maiestatis⌋ locum tenens, et ille Serenissimae Maiestatis Vestrae orator, at deinde relictis quaestionibus cf. Pers. 5 151 indulge genio, carpamus dulcia, nostrum est quod vivis, cinis et manes et fabula fies, vive memor leti, fugit hora, hoc quod loquor inde est; SERV. A. 1 302 genialis hiems voluptuosa, convivalis: nam quotiens voluptati operam damus indulgere dicimur genio, unde e contrario habemus in Terentio suum defraudans genium ⌊indulsimus geniocf. Pers. 5 151 indulge genio, carpamus dulcia, nostrum est quod vivis, cinis et manes et fabula fies, vive memor leti, fugit hora, hoc quod loquor inde est; SERV. A. 1 302 genialis hiems voluptuosa, convivalis: nam quotiens voluptati operam damus indulgere dicimur genio, unde e contrario habemus in Terentio suum defraudans genium ⌋, ut consuetudo est ⌊Germanorum⌋.
Hoc tamen nunc hic et undique, ubi hoc tempore fui, experior, quod post hanc Germani exercitus ex terris Serenissimae Maiestatis Vestrae fugam maior, quam umquam antea, de Maiestate Vestra Serenissima habetur aestimatio et magna ubique laus Maiestati Vestrae tribuitur et offertur mihi undique in civitatibus et oppidis a principibus et communitatibus nomine Serenissimae Maiestatis Vestrae ingens honor et benevolentia; sed in silvis et campis mihi summe est cavendum, licet habeam undique gratis salvos conductus, cogor tamen illis impendere, qui me ducunt et respicere interdum in omnes partes. Alia hic nova, quae vera et digna essent scriptione, non habentur.
Commendo me humillime Serenissimae Maiestati Vestrae ut domino meo clementissimo.