Letter #1643
Johann von LUSIAN (LUZJAŃSKI) to Ioannes DANTISCUSRheden (Radzyn), 1537-04-07
received [1537]-04-09 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioan[ni] episcopo Culmensi [nec non] administratori [episcopatus] Pomezaniensis, [domino ac] amico [suo plurimum observando]
Reverendissime Domine, domine amiceque mihi multum observande.
Post servitiorum meorum humilium recommendationem.
Vestra Reverendissima Paternitas me gravi dolore laborare ex pede sciat, nactus enim fueram in pede ignem frigidum (ut sic dicunt). Qui iam opera barbitonsoris seu chirurgici Thoronensis depulsus est, itaque aliquantulum a dolore levatus sum iam, sed tamen perpetuo decumbo. Est mihi etiam et medicus ex Thoronia, doctor Geronimus, cuius opera nunc utor.
Velim quidem cum Vestra Reverendissima Paternitate praesens colloqui atque illud esset mihi gratissimum, cum profectura fuisset versus Starogroth Vestra Reverendissima Paternitas, ut descenderet ad Radzin, sed quia tali dolore afficior, et ego minime сonferre potuissem, et Vestra Reverendissima Paternitas non adeo tractatura esset tantum, quantum liceret, praesertim cum et ego decumbo, et nurus meus, dominus Ioannes, domi abest.
Ad futurum conventum generalem nullo pacto proficisci potero, tam enim sum afflictus morbi dolore. Quod quidem me male habet, conventui non adfuturum.
Novarum rerum nihil est, quod Vestrae Reverendissimae Paternitati scribam, tantum hoc, quod legati ex Ducatu Lithvaniae in Moscoviam missi a Moscis capti sunt atque captivi detinentur. Causam a<i>unt autem eorum captivitatis hanc esse, quod olim serenissima regia maiestas principem Moscum nomine Bylski profugum exciperat. Qui princeps (ut illi refferunt) magna damna atque incommoda Moscis intulit, sed est magis, quod magnum ducem Moscoviae moveat, quod {quod} serenissima regia maiestas huic Bylski pr[incipi] peregrinationem visendi sepulcrum Domini com[misit], ille autem, neglecto hoc itinere, perlustr{a}are eum dicunt provincias Tartarorum ac aliorum Sa[ra]tinorum et hanc potissimam causam affirm[ant] retentionis legatorum. Moscus cupit omnia damna perpassa a principe Bylski in Lith[va]nis recuperare.
Datae ex Radzin, sabbatino die Conductus Paschae anno Domini millesim[o] quingentesimo trigesimo septimo.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitati semper deditus Ioannes de Lusianis palatinus Culmensis ac capitaneus Radz[inensis] ...