Reverendissimo in Christo Patri et Domino, ⌊domino Ioan[ni] episcopo Culmensi⌋ [nec non] administratori ⌊[episcopatus] Pomezaniensis⌋, [domino ac] amico [suo plurimum observando]
Reverendissime Domine, domine amiceque mihi multum observande.
Post servitiorum meorum humilium recommendationem.
Vestra Reverendissima Paternitas me gravi dolore laborare ex pede sciat, nactus enim fueram in pede ignem frigidum (ut sic dicunt). Qui iam opera barbitonsoris seu chirurgici Thoronensis depulsus est, itaque aliquantulum a dolore levatus sum iam, sed tamen perpetuo decumbo. Est mihi etiam et medicus ex ⌊Thoronia⌋, doctor ⌊Geronimus⌋, cuius opera nunc utor.
Velim quidem cum Vestra Reverendissima Paternitate praesens colloqui atque illud esset mihi gratissimum, cum profectura fuisset versus ⌊Starogroth⌋ Vestra Reverendissima Paternitas, ut descenderet ad ⌊Radzin⌋, sed quia tali dolore afficior, et ego minime сonferre potuissem, et Vestra Reverendissima Paternitas non adeo tractatura esset tantum, quantum liceret, praesertim cum et ego decumbo, et nurus meus, dominus ⌊Ioannes⌋, domi abest.
Ad futurum ⌊conventum generalem⌋ nullo pacto proficisci potero, tam enim sum afflictus morbi dolore. Quod quidem me male habet, ⌊conventui⌋ non adfuturum.
Novarum rerum nihil est, quod Vestrae Reverendissimae Paternitati scribam, tantum hoc, quod legati ex ⌊Ducatu Lithvaniae⌋ in ⌊Moscoviam⌋ missi a ⌊Moscis⌋ capti sunt atque captivi detinentur. Causam a<i>unt autem eorum captivitatis hanc esse, quod olim serenissima ⌊regia maiestas⌋ principem Moscum nomine ⌊Bylski⌋ profugum exciperat. Qui ⌊princeps⌋ (ut illi refferunt) magna damna atque incommoda ⌊Moscis⌋ intulit, sed est magis, quod ⌊magnum ducem Moscoviae⌋ moveat, quod {quod} serenissima ⌊regia maiestas⌋ huic Bylski pr[incipi] peregrinationem visendi sepulcrum Domini com[misit], ille autem, neglecto hoc itinere, perlustr{a}are eum dicunt provincias ⌊Tartarorum⌋ ac aliorum ⌊Sa[ra]tinorum⌋ et hanc potissimam causam affirm[ant] retentionis legatorum. ⌊Moscus⌋ cupit omnia damna perpassa a principe ⌊Bylski⌋ in ⌊Lith[va]nis⌋ recuperare.