» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1654

Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS
Poznań (Posen), 1537-07-01
            received [1537]-07-07

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 243, p. 235-238

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 96

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi colendissime.

Praemissa obsequiorum meorum in gratiam Reverendissimae Vestrae Paternitatis diligentissima commendatione.

Accepi humanissimas eius litteras per eum familiarem meum, latorem praesentium, quem in commendationem Reverendissimae Vestrae Paternitatis in famulicium servitorum meorum suscepi. Quibus ea mihi ascribere est dignata, quae ego revera in me non valeo aestimare atque ideo non industriae aut ingenio, aut in rebus gerendis dexteritate, sed singulari Reverendissimae Vestrae Paternitati, quo me immeritum favore amplectitur, ea tribuo, pro quibus non gratias modo habere, sed etiam, pro posse, per omnem occasionem referre eum favorem Reverendissimae Vestrae Paternitati in summis votis mihi est. Quod potius re, quam verbis, per omnem occasionem exhibere cupio.

Ceterum est, intelligere dignabitur Reverendissima Vestra Paternitas ex litteris manu notarii scriptis non vulgarem necessitatem meam, qua adactus confugio ad Reverendissimam Vestram Paternitatem, quo possum diligentius supplicando, ut in praesenti tam ardua necessitate deesse mihi non velit et favorem praestare, quo suffultus necessitati meae subveniri possit. Quod Reverendissimam Vestram Paternitatem pro suo in me favore plene mihi polliceor et per omnem occasionem de Reverendissima Vestra Paternitate mereri et re[f]erre contendam.

Cuius amori et benevole[ntiae] me, quo possum diligentius, efficio commendatum, cupiens illam diutissime f[e]licissimeque valere.