Letter #1654
Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUSPoznań (Posen), 1537-07-01
received [1537]-07-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et administratori paper damaged⌈[tori]tori paper damaged⌉ episcopatus Pomezaniensis paper damaged⌈[niensis]niensis paper damaged⌉, domin paper damaged⌈[domin]domin paper damaged⌉o colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi colendissime.
Praemissa obsequiorum meorum in gratiam Reverendissimae Vestrae Paternitatis diligentissima commendatione.
Accepi humanissimas eius litteras per eum familiarem meum, latorem praesentium, quem in commendationem Reverendissimae Vestrae Paternitatis in famulicium servitorum meorum suscepi. Quibus ea mihi ascribere est dignata, quae ego revera in me non valeo aestimare atque ideo non industriae aut ingenio, aut in rebus gerendis dexteritate, sed singulari Reverendissimae Vestrae Paternitati, quo me immeritum favore amplectitur, ea tribuo, pro quibus non gratias modo habere, sed etiam, pro posse, per omnem occasionem referre eum favorem Reverendissimae Vestrae Paternitati in summis votis mihi est. Quod potius re, quam verbis, per omnem occasionem exhibere cupio.
Ceterum est, intelligere dignabitur Reverendissima Vestra Paternitas ex litteris manu notarii scriptis non vulgarem necessitatem meam, qua adactus confugio ad Reverendissimam Vestram Paternitatem, quo possum diligentius supplicando, BCz, 243, p. 236 ut in praesenti tam ardua necessitate deesse mihi non velit et favorem praestare, quo suffultus necessitati meae subveniri possit. Quod Reverendissimam Vestram Paternitatem pro suo in me favore plene mihi polliceor et per omnem occasionem de Reverendissima Vestra Paternitate mereri et ref hidden by binding⌈[f]f hidden by binding⌉erre contendam.
Cuius amori et benevolentiae hidden by binding⌈[ntiae]ntiae hidden by binding⌉ me, quo possum diligentius, efficio commendatum, cupiens illam diutissime fe hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉licissimeque valere.
Poznaniae, die 1 Iulii 1537.
Reverendissimae Vestrae Paternitatis totissimus ad mandata Lucas Gorka