Excellentissimo ac venerabili domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, iuris utriusque doctori ac ⌊serenissimi regis Poloniae⌋ secretario apud ⌊caesaream celsitudinem⌋ oratori, domino et amico optimo dentur
Habui Tuas ex ⌊Antverpia⌋ litteras, quibus intellexi, quod aliter futurum non speravi, ⌊Fuggarorum familiam⌋ cum propter me tum etiam ob Tuas virtutes omnem benevolentiam exhibituram. Egi ego, ut etiam 50 floreni pro Te solverentur, quod et factum est, pro reliqua provisione et in aula et apud herum meum ita sollicitus, ne rebus Tuis in aliquo sim defuturus. Prope diem habetur responsum a ⌊regia maiestate⌋, id agam, quod Tibi expedit.
⌊Regina nostra⌋ filiam ⌊Sophiam⌋ nobis peperit. Oratores nostri ex ⌊Moscovia⌋ quinquennali pace confecta rediere. Hos secuti ⌊illius ducis⌋ oratores nondum ad regem pervenere. Qui ubi venerint conditionibus pacem eloquutis, rex ad anni futuri initium Cracoviae expectatur. Pro Agnetis deinde festo comitia ⌊Petrkoviae⌋ pronuntiata sunt. Una bellica expeditio in Septembri proclamata infeliciter cessit. Postquam enim nostra convenit nobilitas, sine capite existens exercitum mox dissolvit, quamquam nec dum hostium vis premeret, alia ferme omnia in regno pristino servantur more. Nobilitas sic accincta ad bellum miro studio in spirituales sevit, decimis ferme omnibus absumptis domum rediere. Dispensatio pro Te ad bienium ultra annum de iure Tibi concessum de non promovendo in manibus meis est, itaque in ea re nihil Tibi laborandum.
⌊Sturtz⌋, quem Tu militum noviter praefectum novisti, ob caesum nobilem Hungarum ibidem capite plexus est. His diebus ⌊Sandecz⌋ ac ⌊Byecz⌋ oppida igne totaliter absumpta. ⌊Episcopus Plocensis⌋ in urbe 9 Septembris mortuus. Eum episcopatum ⌊pontifex⌋ ⌊Gaietano cardinali⌋ contulit, hic ad mille ducatorum pensionem ⌊Joanni Alberto marchioni⌋ cessit, cui ⌊pontifex⌋ sic providit. ⌊Rex⌋ in eum locum nostrum ⌊Raphaelem Lesctcinczki⌋ nominavit, illi vero successorem nostrum amantissimum ⌊Cricium⌋ pronuntiavit. ⌊Posnaniae⌋ praeposituram ⌊Latalski⌋ dedit, canonicatum Cracoviensem, quem ⌊Lesctcintzki⌋ habuit, ⌊Sebestiano Opalintzki⌋ voluit, Plocensis domus ⌊Posnaniensi episcopo⌋ cessit, illius vero ⌊Samoyski⌋ forte cedet. Haec res iunctis animis tuenda cepta atque nullo umquam modo rex se flectendum scripsit in urbem. Ego hac in re pro utrique non parvam operam praestiti, potuis et Tu aliquot in illa aula pro ⌊Raphaeli⌋, is enim est, qui etiam omnia sua voluit pro illa maiestate, uti melius quam ego scis. Haec sunt Te absente apud nos mutata. Scribam post huc latius, vale citissime et parce.