» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #166

Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUS
Breslau (Vratislavia, Wrocław), 1522-11-24


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 3, f. 2
2copy in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8241 (TK 3), a.1522, f. 22

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), f. 189
2register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 201

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

AAWO, D. 3, f. 2v

Excellentissimo ac venerabili domino Ioanni Dantisco, iuris utriusque doctori ac serenissimi regis Poloniae secretario apud caesaream celsitudinem oratori, domino et amico optimo dentur

AAWO, D. 3, f. 2r

Salutem dico.

Habui Tuas ex Antverpia litteras, quibus intellexi, quod aliter futurum non speravi, Fuggarorum familiam cum propter me tum etiam ob Tuas virtutes omnem benevolentiam exhibituram. Egi ego, ut etiam 50 floreni pro Te solverentur, quod et factum est, pro reliqua provisione et in aula et apud herum meum ita sollicitus, ne rebus Tuis in aliquo sim defuturus. Prope diem habetur responsum a regia maiestate, id agam, quod Tibi expedit.

Regina nostra filiam Sophiam nobis peperit. Oratores nostri ex Moscovia quinquennali pace confecta rediere. Hos secuti illius ducis oratore ms. i(!) ee ms. i(!) s nondum ad regem pervenere. Qui ubi venerint conditionibus pacem eloquutis, rex ad anni futuri initium Cracoviae expectatur. Pro Agnetis deinde festo comitia Petrkoviae pronuntiata sunt. Una bellica expeditio in Septembri proclamata infeliciter cessit. Postquam enim nostra convenit nobilitas, sine capite existens exercitum mox dissolvit, quamquam nec dum hostium vis premeret, alia ferme omnia in regno pristino servantur more. Nobilitas sic accincta ad bellum miro studio in spirituales sevit, decimis ferme omnibus absumptis domum rediere. Dispensatio pro Te ad bienium ultra annum de iure Tibi concessum de non promovendo in manibus meis est, itaque in ea re nihil Tibi laborandum.

Sturtz, quem Tu militum noviter praefectum novisti, ob caesum nobilem Hungarum ibidem capite plexus est. His diebus Sandecz ac Byecz oppida igne totaliter absumpta. Episcopus Plocensis in urbe 9 Septembris mortuus. Eum episcopatum pontifex Gaietano cardinali contulit, hic ad mille ducatorum pensionem Joanni Alberto marchioni cessit, cui pontifex sic providit. Rex in eum locum nostrum Raphaelem Lesctcinczki nominavi ms. nonninavit(!) nominavinominavi ms. nonninavit(!) t, illi vero successorem nostrum amantissimum Cricium pronuntiavit. Posnaniae praeposituram Latalski dedit, canonicatum Cracoviensem, quem Lesctcintzki habuit, Sebestiano Opalintzki voluit, Plocensis domus Posnaniensi episcopo cessit, illius vero Samoyski forte cedet. Haec res iunctis ms. iumctis(!) iunctisiunctis ms. iumctis(!) animis tuenda cepta atque nullo umquam modo rex se flectendum scripsit in urbem. Ego hac in re pro utrique non parvam operam praestiti, potuis et Tu aliquot in illa aula pro Raphaeli, is enim est, qui etiam omnia sua voluit pro illa maiestate, uti melius quam ego scis. Haec sunt Te absente apud nos mutata. Scribam post huc latius, vale citissime et parce.

Ex Wratislavia, 24 Novembris 1522.

Tuus Jodocus L(udovicus) D(ecius)