Reverendissimo atque magnifico Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, episcopo Culmensi, [serenissi]mi regis Poloniae oratori etc.
Cum ⌊Iacobo Gratiano Aldereto⌋, ⌊caesaris⌋ secretario intercedit mihi magna amicitia et familiaritas, quem vehementer amo propter bonos mores et eruditionem insignem, is divinitus monitus, ut credere est, cum ⌊filiam tuam⌋ uxorem ducere decrevisset, et a me super hac re sententiam sciscitaretur, non potui non probare consilium iuvenis Christiani et amici, ipse ego tibi amicissimus, hortarique, ut quam primum id, quod animo destinasset, exequeretur. Itaque festo divi Petri, vocatis amicis in domum ⌊Fuggarorum⌋, Deo auspice, hilaris et lubens per manus ⌊episcopi Palentinensis⌋ et meas ⌊illam⌋ sponsam accepit, non modo sine dote, sed auro et gemmis, et serico sua impensa adeo ornatam, ut ditissima uxor videri possit. Tanti apud ⌊illum⌋ dignitas tua et memoria antiquae amicitiae inter vos olim contracta fuit. Quare non deceret gravitatem et humanitatem tuam non respondere ⌊iuvenis⌋ liberalitati. ⌊Qui⌋, praeterquam ipse per se satis valeat et possit, ab ⌊Augusta⌋ et omnibus magnatibus ⌊Hispaniae⌋ propter munus, quo fungitur, amatur et habetur in pretio, saltem stipendium ⌊regis Poloniae⌋, de quo omnes ad te scribunt, dare operam, ut hic habeat, quandoquidem nemo in hac aula aeque bene negotia a serenissimo rege mandanda exsequi poterit.
Et valeat felicissime Reverendissima Dominatio Tua.