Letter #1677
Hans BRASK to [Ioannes DANTISCUS?]Tyniec, 1537-07-22
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater, frater et amice carissime ac honorande.
Cum mei sincera recommendatione longaevam utriusque hominis prosperitatem.
Occur[r]ente commoditate latoris nolui deesse commoditati, quin ipsam Reverendissimam Paternitatem Vestram litteris visitarem, veritus ne, si ullo litterarum usu renovaretur, {(}paulatim evanesceret{)}, quae succr <r> everat, dilectio. Tueor tamen paterni amoris constantiam, nec ab ea quomodolibet abducor.
Deveni de mense Maii in Cracoviam animo praestandi reverendissimo patri et domino, domino archiepiscopo Gnesnensi (cuius iam ante meum a Gdano exitum personuerat restitutio) ac Vestrae Reverendissimae Paternitati comitatum ad concilium indictum. Interim autem ipse reverendissimus dominus archiepiscopus piae recordationis viam universae carnis est ingressus, superveniente paulo post bulla sanctissimi domini nostri Pauli 3 super ipsius concilii prorogatione, sine determinatione loci concilii affuturi. Quocirca perplexus hic me contineo paterno favore revendissimorum dominorum Cracoviensis ac Ploczensis innixus, grave existimans regredi tanto viarum discrimine, negotio infecto, gravius Italiam ingredi tumultuantem ob Turchi irruptionem comminatam, donec de concilii affuturi circumstantiis plenius dabitur certiorari.
Interim autem varia est hic facta in alma Polonica ecclesia vicissitudo reverendissimo patre et domino, domino Ioanne Cracoviensi ad metropolitanam ecclesiam Gnesznensem electo nominato, ad ecclesiam autem Cracoviensem reverendissimo patre et domino, domino Ioanne Ploczensi, Regni cancellario, cui successit reverendissimus dominus Primisliensis. Ac illi ad Primisliensem ecclesiam reverendissimo patre et domino, domino Stanislao Tarlo, viro tam virtutum, quam scientiarum schemate ab omnibus collaudato, vestrae reverendissimae paternitati (ut aestimo) satis cognito. Si forte alii nuntii aut litterae has meas non prevenerint, prout verisimiliter aestimo provenisse.
Serenissimus autem dominus rex iam asseritur Leopolim ingressus, utinam sanus et incolumis cum victoria rediturus.
Alia, Reverendissime Pater, in praesentiarum non occurrunt, nisi eandem ad felices et prosperos longaeve successus domino Deo recommendare, mei, ut cepit, amantem.
Ex arce monasterii Tynyeczensi, 22 mensis Iulii anno etc. 1537.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis totus Ioannes episcopus Lyncopensis