Reverendissime in Christo Pater, frater et amice carissime ac honorande.
Cum mei sincera recommendatione longaevam utriusque hominis prosperitatem.
Occur[r]ente commoditate latoris nolui deesse commoditati, quin ipsam Reverendissimam Paternitatem Vestram litteris visitarem, veritus ne, si ullo litterarum usu renovaretur, {(}paulatim evanesceret{)}, quae succr
<r>
everat, dilectio. Tueor tamen paterni amoris constantiam, nec ab ea quomodolibet abducor.
Deveni de mense Maii in ⌊Cracoviam⌋ animo praestandi reverendissimo patri et domino, domino ⌊archiepiscopo Gnesnensi⌋ (cuius iam ante meum a ⌊Gdano⌋ exitum personuerat restitutio) ac Vestrae Reverendissimae Paternitati comitatum ad ⌊concilium⌋ indictum. Interim autem ipse reverendissimus dominus ⌊archiepiscopus⌋ piae recordationis viam universae carnis est ingressus, superveniente paulo post bulla sanctissimi domini nostri ⌊Pauli 3⌋ super ipsius ⌊concilii⌋ prorogatione, sine determinatione loci concilii affuturi. Quocirca perplexus hic me contineo paterno favore revendissimorum dominorum ⌊Cracoviensis⌋ ac ⌊Ploczensis⌋ innixus, grave existimans regredi tanto viarum discrimine, negotio infecto, gravius ⌊Italiam⌋ ingredi tumultuantem ob ⌊Turchi⌋ irruptionem comminatam, donec de ⌊concilii⌋ affuturi circumstantiis plenius dabitur certiorari.
Interim autem varia est hic facta in alma Polonica ecclesia vicissitudo reverendissimo patre et domino, domino ⌊Ioanne Cracoviensi⌋ ad ⌊metropolitanam ecclesiam Gnesznensem⌋ electo nominato, ad ⌊ecclesiam autem Cracoviensem⌋ reverendissimo patre et domino, domino ⌊Ioanne Ploczensi⌋, ⌊Regni⌋ cancellario, cui successit reverendissimus dominus ⌊Primisliensis⌋. Ac illi ad Primisliensem ecclesiam reverendissimo patre et domino, domino ⌊Stanislao Tarlo⌋, viro tam virtutum, quam scientiarum schemate ab omnibus collaudato, vestrae reverendissimae paternitati (ut aestimo) satis cognito. Si forte alii nuntii aut litterae has meas non prevenerint, prout verisimiliter aestimo provenisse.
Serenissimus autem dominus ⌊rex⌋ iam asseritur ⌊Leopolim⌋ ingressus, utinam sanus et incolumis cum victoria rediturus.
Alia, Reverendissime Pater, in praesentiarum non occurrunt, nisi eandem ad felices et prosperos longaeve successus domino Deo recommendare, mei, ut cepit, amantem.