Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, amico carissimo et honorando
Dominus ⌊Nicolaus Nipczicz⌋ proficiscitur nuntius a ⌊maiestate regia⌋ ad ⌊capitulum Warmiense⌋, ita, ut optabat Paternitas Vestra Reverendissima, instructus, et quem Paternitas Vestra Reverendissima melius adhuc informare poterit, si quid addendum vel mutandum putabit ab his, quae a me praescripta habet. Quoniam vero Dominatio Vestra Reverendissima ab ⌊illo⌋ omnia intelliget, quae vel hic apud nos aguntur, vel apud ⌊regiam maiestatem⌋ seditiosi concitata nobilit[a]te perniciose moliuntur, proinde supervacaneum duxi occupare Dominationem Vestram Reverendissimam longioribus, quandoquidem exiguum fuit temporis intervallum, quo et dominus Nipczicz absolvend[us] erat, et ad multa tam regiae maiestati, quam amicis, rescribere cogebar subito.
Mitto descriptum ex litteris regiis ad me hoc, quod eius et domini ⌊Gissii⌋ negotium att[inet]. Dabo operam, ut, priusquam ad nos electio aut postulati[o] perferatur, litterae ad ⌊papam⌋ regiae sint pro utraquae Dominatione Vestra paratae, ne mora sit in mittendo nuntio ad ⌊Urbem⌋.
Sit felix et laeta Vestra Reverendissima Paternitas et me, quod facit, amet.