Letter #1697
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-09-03
received [1537]-09-14 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, amico carissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater, domine mi et frater carissime et honorande paper damaged⌈[ande]ande paper damaged⌉.
Dominus Nicolaus Nipczicz proficiscitur nuntius a maiestate regia ad capitulum Warmiense, ita, ut optabat Paternitas Vestra Reverendissima, instructus, et quem Paternitas Vestra Reverendissima melius adhuc informare poterit, si quid addendum vel mutandum putabit ab his, quae a me praescripta habet. Quoniam vero Dominatio Vestra Reverendissima ab illo omnia intelliget, quae vel hic apud nos aguntur, vel apud regiam maiestatem seditiosi concitata nobilita text damaged⌈[a]a text damaged⌉te perniciose moliuntur, proinde supervacaneum duxi occupare Dominationem Vestram Reverendissimam longioribus, quandoquidem exiguum fuit temporis intervallum, quo et dominus Nipczicz absolvendus paper damaged⌈[us]us paper damaged⌉ erat, et ad multa tam regiae maiestati, quam amicis, rescribere cogebar subito.
Mitto descriptum ex litteris regiis ad me hoc, quod eius et domini Gissii negotium attinet text damaged⌈[inet]inet text damaged⌉. Dabo operam, ut, priusquam ad nos electio aut postulatio text damaged⌈[o]o text damaged⌉ perferatur, litterae ad papam regiae sint pro utraquae Dominatione Vestra paratae, ne mora sit in mitten(do) nuntio ad Urbem.
Sit felix et laeta Vestra Reverendissima Paternitas et me, quod facit, amet.
Cracoviae, III Septembris MDXXXVII.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis frater Ioannes nominatus Cracoviensis scripsit paper damaged⌈[it]it paper damaged⌉