» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1701

Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUS
Lviv, 1537-09-04
            received [1537]-09-12

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BK, 230, p. 33-36

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo Domino, domino Ioanni episcopo Culmensi, domino gratioso et honorando

Reverendissime Domine, domine et amice gratiosissime. Salutem plurimam meique ac servitiorum meorum promptissimam sedulamque commendationem.

Iterum redditae sunt mihi litterae Dominationis Vestrae Reverendissimae per Wolski cubicularium regium, ex quibus dilucide cognovi negotii eiusdem rationem, a me obnixe etiam postulans, operam et diligentiam suam facerem, quod litterae regiae iuxta exemplum, quod hic sacrae maiestati regiae misit ad capitulum Varmiensem in re Reverendissimae Dominationis Vestrae conscriberentur ac ei quamprimum mitterentur. Litteris Vestrae Reverendissimae Dominationis primum sacrae regiae maiestati perlectis, summa diligentia curavi apud illius maiestatem eiusmodi litteras, cuius maiestas gratiose annuere in hoc votis eius dignata est. Quare e vestigio effeci, quod litterae conscriberentur, quae tandem per eundem cubicularium Reverendissimae Dominationi Vestrae ita, ut voluit, scriptae mittuntur. Dominus Nipczicz, aulicus regius, qui in negotio Reverendissimae Dominationis Vestrae ad capitulum Varmiensem orator designatus est et qui electioni ipsi, ut non ambigo, tempori sit. Ille in hoc mentem et voluntatem regiam Dominationi Vestrae Reverendissimae fusius explicabit, qui et instructionem curandi negotium illius apud capitulum Warmiensem, ni fallor, a reverendissimo domino nominato Cracoviensi ei datam sufficientem habet. Tribuat Dominus Deus, ut negotium Reverendissimae Dominationis Vestrae in ipsa futura electione tandem perficiatur utque in hoc voluntati regiae et desiderio illius fiat satis. Sane nemo est hic, qui hanc dignitatem Reverendissimae Dominationis Vestrae ex animo non faveat, nam cum hoc sacrae regiae maiestati et huic regno plurimum meruit. Ita non videmus isti dignitati praeficiendae istic aptiorem quemquam. Qui<c>quid ego hac in re praestiti et praestare possum, posthac causa Reverendissimae Dominationis Vestrae pro mea auctoritate ac benevolentissimo animo facturus sum ea non tam libenter, quam libentissime. In cuiu{i}s gratiam et amicitiam me et obsequia mea eidem Dominationis Vestrae Reverendissimae etiam atque etiam commendo et opto, ut illam Deus optimus maximus in multos annos servet sospitem ac incolumem, eamque felicibus successibus adaugeat et voti faciat compotem.

Datae in civitate Leopoliensi, feria tertia ante festum Nativitatis Gloriosissimae Virginis Mariae, dominae nostrae, anno Domini M-o D-o XXXVII-o.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae benevolentissimus servitor Paulus de Volia vicecancellarius regni Poloniae manu sua