Iterum redditae sunt mihi litterae Dominationis Vestrae Reverendissimae per ⌊Wolski⌋ cubicularium regium, ex quibus dilucide cognovi negotii eiusdem rationem, a me obnixe etiam postulans, operam et diligentiam suam facerem, quod litterae regiae iuxta exemplum, quod hic sacrae ⌊maiestati regiae⌋ misit ad ⌊capitulum Varmiensem⌋ in re Reverendissimae Dominationis Vestrae conscriberentur ac ei quamprimum mitterentur. Litteris Vestrae Reverendissimae Dominationis primum sacrae ⌊regiae maiestati⌋ perlectis, summa diligentia curavi apud illius maiestatem eiusmodi litteras, cuius maiestas gratiose annuere in hoc votis eius dignata est. Quare e vestigio effeci, quod litterae conscriberentur, quae tandem per eundem ⌊cubicularium⌋ Reverendissimae Dominationi Vestrae ita, ut voluit, scriptae mittuntur. Dominus ⌊Nipczicz⌋, aulicus regius, qui in negotio Reverendissimae Dominationis Vestrae ad ⌊capitulum Varmiensem⌋ orator designatus est et qui electioni ipsi, ut non ambigo, tempori sit. ⌊Ille⌋ in hoc mentem et voluntatem regiam Dominationi Vestrae Reverendissimae fusius explicabit, qui et instructionem curandi negotium illius apud ⌊capitulum Warmiensem⌋, ni fallor, a reverendissimo domino ⌊nominato Cracoviensi⌋ ei datam sufficientem habet. Tribuat Dominus Deus, ut negotium Reverendissimae Dominationis Vestrae in ipsa futura electione tandem perficiatur utque in hoc voluntati regiae et desiderio illius fiat satis. Sane nemo est hic, qui hanc dignitatem Reverendissimae Dominationis Vestrae ex animo non faveat, nam cum hoc sacrae ⌊regiae maiestati⌋ et ⌊huic regno⌋ plurimum meruit. Ita non videmus isti dignitati praeficiendae istic aptiorem quemquam. Qui<c>quid ego hac in re praestiti et praestare possum, posthac causa Reverendissimae Dominationis Vestrae pro mea auctoritate ac benevolentissimo animo facturus sum ea non tam libenter, quam libentissime. In cuiu{i}s gratiam et amicitiam me et obsequia mea eidem Dominationis Vestrae Reverendissimae etiam atque etiam commendo
et opto, ut illam Deus optimus maximus in multos annos servet sospitem ac incolumem, eamque felicibus successibus adaugeat et voti faciat compotem.
Datae
in ⌊civitate Leopoliensi⌋, feria tertia ante festum Nativitatis Gloriosissimae Virginis Mariae, dominae nostrae, anno Domini M-o D-o XXXVII-o.