⌊⌋ et ⌊⌋ ex ⌊Plemoria⌋ ⌊Angliae⌋ portu Dominationi Vestrae Reverendissimae omnia, quae tunc mecum agebantur, descripsi. Ex ⌊⌋ profectionem meam omnem et quantum mihi de omni viatico restaret, intellexit. ⌊Unde⌋ 1522-11-18⌊18 Novembris1522-11-18⌋ versus noctem cum vento satis commodo versus ⌊Hispaniam⌋ cum nave Portugalensi solvi. Durabat nobis ventus iste usque ad medium noctis et inde insurrexit alius contrarius, qui usque ad ingentem tempestatem invalescebat. Iactabamur illa nocte cum magno diei desiderio, et surgente aurora tempestas maior exoriebatur, quae ad sidera usque fluctus extulit, coacti igitur fuimus non in parvis discriminibus versati portum aliquem propinquum petere. Quem summa cum difficultate attigimus, ingredi tamen propter refluxum maris, qui nondum venerat, non potuimus. Proiecta itaque anchora in summis fluctibus volvebamur, donec illi ex portu, nostri miserti, cimbam unam cum hominibus ad nos mitterent, et inde, elato velo minore per illos, qui portus modum noverant, salvi in terram fuimus recepti. Villa est parva ⌊Plasens⌋ nuncupata, non procul a monte Sancti Michaelis in ⌊Cornuaria⌋ ⌊Angliae⌋ provincia. In ea mansimus X diebus, iterum secundum ventum expectantes. Eadem etiam tempestate adacta venit navicula, quae ⌊caesaris⌋ postas transfert. Exiverat eadem nocte nobiscum ex ⌊Plemoria⌋. Venit item alia satis magna Portugalensis, et paulopost tres naves grandes eadem tempestate, quae non poterant pertingere ad portus, fecerunt naufragium non procul a portu, in quo fuimus. Una erat Anglicana magna et armata. Ex illa perierunt una cum capitaneo viro primario in Anglia viri XL, reliqui XXVI venerunt salvi in terram. Fuit alia ex Hollandia de Amsterdam magna, quam in mari videramus. Haec cum ⌊caesare⌋ iverat in ⌊Hispaniam⌋ et deinde pro sale ad ⌊Ulixbonam⌋. Ex illa omnes sunt salvati. Tertia erat Portugalensis, ex qua pauci vivi exiverant. Nos illorum casu perculsi, tempora diligentius observabamus. Habito itaque vento contuli me in naviculam postarum. Portugalensibus me credere non ausi, cum propter pacem, quam habent cum ⌊Gallis⌋, tum etiam quod navem habebant antiquam, quae quoties fluctus aliquis decumanus ingruebat, ingemiscere solebat. Fuit tamen potissima causa, quod cum primis volebam ferri ad ⌊caesarem⌋ et non facere illas ex ⌊Portugalia⌋ ambages. Decimo igitur die, quae fuit 1522-11-28⌊28 Novembris1522-11-28⌋, iterum cum vento satis prospero ingressus sum postarum naviculam et ingentis pelagi cf. Ov. Met. 1. 319 ⌊parva rate vicimus undascf. Ov. Met. 1. 319 ⌋. Cum qua tandem portui in ⌊Sturgia⌋ ⌊Codaliae⌋ nuncupato salvi applicuimus 1522-12-03⌊3 Decembris1522-12-03⌋ versus noctem. Quae vero iis quinque diebus et noctibus sum passus et quam crebro non ego solum, sed nautae omnes mecum de vita desperaverint , horresco memorans. Unum tamen hoc addere ausim, quod hoc parvo tempore pluries mortem manifestam vidi prae oculis, quam totis ante sex mensibus, quibus fui in mari, cum irem versus ⌊Hierusalem⌋, Deo Optimo Maximo sit laus, honor et gloria atque omnis gratiarum actio, qui me ex iis aquarum non fluctibus, sed montibus, liberavit. Ego vidi et peragravi Mare Mediterraneum et nostri maris sinum Codanum, sed nulla est cum Mari Hispano, quantum ad magnitudinem aquarum et fluctuum, similitudo, neque potuit esse toto anno tempus magis quam hoc ad navigandum insolens et importunum. Si deberem orbis imperium simili navigatione assequi, non ponerem me in tam periculosam aleam. Optabam saepe, quod saltem unus de nostris delicatis ad decursum quartae partis unius horae fuisset mecum, caederetur mihi et deinceps nullas ambirent legationes. Sum nunc hic et habeo eam, quam prius, spem in Deum, qui me per haec cf. Ov. Am. 5.10.11 an peragunt solitos communia tempora motus, stantque magis vitae tempora dura meae, quem tenet Euxini mendax cognomine litus, et Scythici vere terra sinistra freti?; Ov. Am. 3.13.17; Ov. Ep. 4.9.88 ⌊dura temporacf. Ov. Am. 5.10.11 an peragunt solitos communia tempora motus, stantque magis vitae tempora dura meae, quem tenet Euxini mendax cognomine litus, et Scythici vere terra sinistra freti?; Ov. Am. 3.13.17; Ov. Ep. 4.9.88 ⌋
hactenus duxit incolumem, meliori tempore, quod nunc indies fiet tranquillius, salvum reducet etc.
Exivi portum ⌊Codaliae⌋ 1522-12-04⌊4 Decembris1522-12-04⌋ et conductis 6 equis onerariis, non tamen tam bonis, ut sunt apud nos, qui plumbum ferunt ex ⌊Cracovia⌋ in ⌊Hungariam⌋, in illis et illorum sellis stramineis per montes altissimos et vias, quibus nullae possunt in mundo esse peiores, cum meis usque in ⌊Civitatem Legionis⌋ portabar. Alios equos in provincia illa miserrima neque ad emendum neque ad conducendum invenire potui. Solvi ab eis tantum, quantum emi possint apud nos. Ex ⌊Legione⌋ paulo meliores cum apparatu, ut hic equitant, usque ⌊Medinam⌋ conduxi. Ibi aliquot dies sum immoratus, praemittendo, ut post tot incommoditates commodum mihi inveniretur hospitium in ⌊Valdolit⌋, ubi omnia sunt plena hospitibus. Datum mihi fuit unum satis exile, intravi nihilominus, cum viderem, quod mihi melius dare recusarent. Veni ergo ⌊huc⌋ 1522-12-18⌊decima octava Decembris1522-12-18⌋ et 1522-12-19⌊sequenti die1522-12-19⌋ ⌊magnus cancellarius⌋, qui me adhuc sua veteri benevolentia prosequitur, in prandio me humanissime habuit. Post prandium seorsum cum ⌊eo⌋ clausus, illi ⌊maiestatis regiae⌋ litteras reddidi et illius maiestatis nomine salutavi, quod grato accepit animo, deinde, quae mihi agenda essent apud maiestatem caesaream, explicavi et, ut mihi audientiam de rebus publicis et postea de privatis faceret, rogavi. Ad omnia se obtulit benevolum, fuit tamen protracta ista publica audientia, propter festa et etiam quia maiestas caesarea aliquantulum dicebatur aegrotare. 1522-12-27⌊Vigesima septima Decembris1522-12-27⌋, hoc est ipso die Sancti Ioannis Evangelistae, misit pro me ⌊maiestas caesarea⌋ dominum ⌊Ioannem Hannard⌋ audientiarium suum, et me benigniter audivit. Dixi hanc inclusam orationem iuxta instructionem mihi datam, quantum videbatur tempori competere. Ad quam in hunc modum maiestas caesarea per dominum cancellarium de verbo ad verbum, quemadmodum memini, respondit, ut in charta inclusa continetur. Et privatam audientiam in aliud tempus distulit, pro qua ego indies laboro, nihilque est aliud in causa, quod sic differtur, quam quod, ut scripsi, catharro aliquantisper laborat. Spero tamen, quod cras vel post crastinum, si melius habere coeperit, me audiet. Datum est mihi etiam melius hospitium et honestius post primam audientiam, et misit mihi ⌊maiestas caesarea⌋ per magistrum curiae suae et dominum ⌊Hannard⌋, ut hic moris est, 4 lagenas argenteas vini et postulavit, ut semper pro vino, quod mihi placeret, ad cellarium illius maiestatis mitterem. Nihil aliud hic datur oratoribus. Ego mallem, quod mihi ligna quam vinum mitteret, quae hic, ut alia omnia, in hac misera ⌊Hispania⌋, in caro sunt foro, de quibus multa forent scribenda, nisi lectu essent molesta et postae festinatio perhiberet. Hoc mihi accidit, Reverendissime Domine, quod semper timui, veniens huc per tantas maris et terrae incommoditates et discrimina, de omni viatico non attuli magis quam 60 ducatos, de quibus ego statim pro una mula, in qua honeste irem, ut hic consuetudinis est, ad ⌊caesaris⌋ palatium, XXXIII ducatos exposui. Et nisi mihi esset vetus cum ⌊Fuggarorum⌋ factoribus amicitia, quomodo hic res et negotia ⌊regiae maiestatis⌋ citra illius maiestatis levitatem possem expedire? Omnia fortassis hinc proveniunt, quod mihi saltem negotia regia et non pecuniae creduntur, sed de his plura, quae scribi possint, non audeo, ne vel vehementior vel mihi multa tribuere viderer, satis iam aliquoties scriptum est etc. Feci nihilominus, ut potui, et a ⌊Fuggarorum⌋ factore hic existente, Georgio Rhehinger, in mutuum trecentos ducatos in auro accepi, quos, quaeso, Dominatio Vestra Reverendissima ad ⌊maiestatem regiam⌋ intercedendo efficiat, ut per dominum ⌊Bonar⌋ ⌊Fuggaris⌋ solvantur. Quomodo mihi sit redeundum cum his pecuniis, cum adhuc nesciam, quando a ⌊caesare⌋ absolvar, Dominatio Vestra Reverendissima perpendat. Si etiam cras ⌊maiestas caesarea⌋ me expediret, non possem tamen ante Martium navigare: cf. Prop. 3,11.6 ⌊vulneribus didicit miles habere metumcf. Prop. 3,11.6 ⌋. Istae navigationes me et timere et non magis praecipitem esse docuerunt. Haec omnia Dominatio Vestra Reverendissima pro sua incomparabili prudentia et singulari erga me gratia metiatur et rebus meis apud serenissimam maiestatem regiam subveniat.
cf. Verg. A. 4.12 credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum ⌊Spero equidem nec vana fidescf. Verg. A. 4.12 credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum ⌋, quod brevi me Dominatio Vestra Reverendissima in his turbis fluctuantem consolabitur. Quae alias hic aguntur, ex litteris ad maiestatem regiam intelliget Dominatio Vestra Reverendissima. Cui me humiliter commendo ac perpetuo dedo.