Letter #1712
Diego GRACIÁN de Alderete to Ioannes DANTISCUSValladolid, 1537-03-15
received [1537]-10-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi serenissimi regis Poloniae consiliario, etc.
Salutem plurimam.
Etsi ex litteris Alberti Cuon et aliorum animum consiliumque meum cognoscere posses, vir clarissime, tamen officium meum esse putavi brevem hanc epistolam ad te mittere, ut memoriam mei tibi refricarem, quam tibi prorsus excidisse arbitror. Nec mirum supputo enim annos septem et eo amplius ab eo tempore, quo cum Valdesio caesaris secretario mihi tibique amicissimo proxime essemus una, ubi quasi divinans fore mihi aliquando hoc expetendum, honori studioque tuo inserviens, te ob tuam auctoritatem eruditionemque singularem colebam, quae plurimum apud me valuisse ex hoc maxime negotio potes existimare. Cum primum Augusta Vallisoletum venit, id est ad Calendas Iunias, Mercurio quodam dextro seu potius Deo Optimo Maximo, qui semitas hominum dirigit, inscius rerum sortitus sum hospitium apud dominam Isabellam matrem Ioannae Dantiscae, tuae filiae, quam puellam quoties video (video autem quotidie saepius) te ipsum intueri videor. Quid multis memoria tui meumque perpetuum de tua singulari virtute et eruditione iudicium antiqua amicitia ipsaque puella miserabilis ac proinde amabilis et alia multa amore quodam honesto et sancto animum meum impulere, ut mea interesse putarem uxorem illam ducere, dummodo per gratiam tuam id fiat. Quam profecto ob hoc exspecto, quod mihi reddenda sit ratio vitae meae, tum magnatibus et viris non parvae auctoritatis in Hispania, tum et matri consanguineisque meis honestissimis eisdemque ditissimis. Ceterum, quod scire fortasse cuperes de condicione mea, sum etiam nunc apud serenissimam Augustam, eodem munere fungens, quo Valdesius noster olim apud caesarem fungebatur, sane honorifico, sed laborioso. Nam praeter multa, quae mihi in dies negotium facessunt, ver tendis litteris non mediocrem operam praesto. Ab his muniis obeund[is] quidquid otii datur fere in studiis litterarum consumo. Nec unquam a[deo] sum occupatus, quin exercitii gratia duas lectiones fere singulis diebus uni aut alteri amico interpreter, alteram Latina[m] ex orationibus Ciceronis, alteram Graecam ex orationibus Isocratis [aut] Demosthenis. Reverendissimo domino cardinali Toletano sum fam[ilia]rissimus, siquidem quotidie apud eundem duas aut tres horas in[su]mo, tum propter negotia publica, quae mihi pleraque cum eo sunt [con]ferenda, tum etiam propter litterulas meas, quibus ille vir gra[vis]simus ad solatium et levamen molestorum negotiorum libenter utitur. Itaque auctorem aliquem probatum una legentes materiam colloqu[endi] Latine arripimus, quo in genere non nihil mihi tribuit. Dele[ctatur] enim maxime sermone Latino, fortasse praesagiens iam nunc se ad po[nti]ficatus apicem venturum. Interdum iussu illius vel prosa, vel car[mi]ne aliqua condo, ne ille me existimet mercurium tantummodo [in] lingua habere. Hoc genus est oratio funebris a me eodem di[e], quo princeps Taurinorum obiit, edita et pronuntiata, quam [prop]terea ad te misi, ut si velis ex ea veluti των ονυχων των λεοντα γιγνοσκειν, ut Graeco proverbio dicitur, peric[ulum] eruditiunculae meae facias. Reliqua de me ab ipso Cuon et aliis accipies, quae fide mea spondeo futurum, ut omnia longe ampliora quam ab ipsis de me praedicantur invenias. Vale.
Vallisoleti, Idibus Septembris 1537.
Postscript:
Paene praeterieram, quod maxime scriptum oportuit, hoc est ma[trem] atque filiam ignaras huius consilii a nobis initi. Et hoc [am]plius quam primum abs te prospici oportere puellae nimirum iam u[n]decimum annum ingressae, ne pudicitia eius apud matrem no[n] satis spectatis moribus et cui nihil praeter praetium dulce est, per[i]clitetur. Nam interim, hoc est tantisper dum curia Aug[us]tae hic agit et quoad responsum tuum accipiamus, educat[ur] honestissime apud matrem meam, quae in praesentiarum hic agit rationem administrati muneris a marito defuncto quondam praefecto tormentorum belliorum caesaris. Itaque praetextu hospitalitatis observatur a nobis puella et observabitur quam diu hic erimus.
Ne autem existimares me hoc coniugium utilitate metiri, petii abs te in litteris Germanorum, ut si fortasse gravareris aliquid dotis filiae mittere, saltem dares operam, uti a serenissimo rege Poloniae stipendii nomine quotannis aliquid in hac curia acciperem nimirum negotia ab eodem rege mihi mandanda curaturus, cum nemo alius (absit verbo invidia) in aula Augustae melius me hoc facere possit, cum propter praxim et peritiam rerum longo usu mihi comparata<s>, tum propter linguarum cognitionem, quibus ad vos esset isthuc scribendum. Quod si hoc etiam grave videbitur, id quod tute ipse fatebere minus, cum pollicitis quilibet abundare possit, promittito mihi aliquid bona fide, ut aliis satisfaciam et in verbo tuo laxabo rete meum. Haec ad te pluribus exemplis scripsi propter temporum iniquitatem.
Iterum vale. Vallisoleti, Idibus Martii 1537.
Tuus dum suus erit Iacobus Gratianus Alderetus