List #1771
Ioannes DANTISCUS do Fernando de GUEVARALöbau (Lubawa), 1537-11-16
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Ioannes etc., Dei gratia episcopus Culmensis, administrator Pomesaniensis et ad episcopatum Varmiensem postulatus, Egregio Domino doctori Gueuarre salutem plurimam dicit.
Quod nobis eruditum dominum Iacobum Gracianum tuis litteris commendasti, fuit nobis non vulgariter gratum, tum quod hominem prius noverimus et amaverimus, tum etiam quod hoc matrimonium, de quo scribis, contraxerit. Quod, quamvis non accedente permissione et consensu nostro coierit, non admodum tamen , cum sic superis placuit, adversamur, quinimo suo tempore, quo animo feramus, benevolentia et re ipsa testatum faciemus. Bene vale.
Ex castro nostro Lubaviensi in Prussia, XVI Novembris MDXXXVII.