List #1814
[Ioannes DANTISCUS] do [Hieronymus AURIMONTANUS (GÜRTLER von Wildenberg)]Löbau (Lubawa), 1537-12-02
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny Ekscerpty dotyczące podróży Dantyszka
Eximie Domine Doctor, compater carissime. Salutem et felicitatem.
Statui hinc propediem me conferre Heilspergum, unde, ut tecum super re scholastica colloquerer, priusquam hinc abeo, operae pretium esse putavi. Accedit praeterea matrem meam in valetudine non levi laborare, maxime ex tussi, febri – ut existimo – adiuncta. Ut igitur quaedam, ut vocatis, ad eam rem apta materialia tecum ferendo, quantum potest fieri citius, ad me concedas, te oro plurimum. Currum scio tibi esse, de equis, ut habeas, oeconomus meus Castri Antiqui curabit, atque adeo etiam, quae ad eam ad me profectionem pertinere videbuntur. Tu operam da, ut te hic quam primum videam. Non deerit tibi pro labore digna remuneratio. Bene vale.
Lubaviae, II Decembris anno 1537.