„
cf. Verg. A. 4.539 et bene apud memores veteris stat gratia facti? ⌊Et bene apud veteres memores stat gratia facticf. Verg. A. 4.539 et bene apud memores veteris stat gratia facti? ⌋”, inquit ⌊quidam⌋, Amplissime Princeps, magni nominis absque ⌊Christo⌋ sapiens. Ego vero tot tantisque a Reverendissima Paternitate Tua affectus beneficiis, tantum abest, ut aequare nequeam. O, utinam referre aliquando cumulatissime possem, qui superiora memini a liberalitate Reverendissimae Paternitatis Tuae profecta, quae semper animo meo fixa manebunt, et semper ex conscientia (cf. Quint. Inst. 5.11.41.3 Conscientia mille testes ⌊quae mille testescf. Quint. Inst. 5.11.41.3 Conscientia mille testes ⌋) metior mea. Et ut voluit proximis ⌊⌋ Reverendissima Paternitas Tua, nepotibus ex germanis sororibus gratificatus sum, gratificaborque lubens, quos ambos ita tractabo, ut recepi, qui neque studium, neque officium meum in perdiscendis politioribus litteris ⌊Musis⌋que mansuetioribus desiderabunt. Neque sum tam inhumano ingenio neque tam imperitus, ut quicquid officii atque laboris et diligentiae in nepotes Reverendissimae Paternitatis Tuae [c]ontul{l}erim, id te ita accipere, ut in Reverendissimam Paternitatem Tuam putem contulisse.
Nunc in hac re Reverendissimam Paternitatem Tuam deprecor, quo hunc meum laborem scholasticum alteri delegabit, ut possim ad tempus certum et in annum lunarem a Reverendissima Paternitate Tua manumitti. Nam vocatus sum a domino ⌊patre meo⌋ in patriam, qui filium prodigum recepit in gratiam et me diutius in his puerilibus nugis versari non vult, sed dare rationem, cum mihi sit iniusta noverca mei matrimonii. Quare peto a Reverendissima Paternitate Tua, ut velit rationem habere meae paupertatis atque mederi inopiae meae quinque florenis in usum cotidianum, et ut mihi coemere possim ea, quae ad expeditionem pertinent. Quid sit Reverendissima Paternitas Tua actura, quae summo beneficio (ut superiora cum inferioribus retexam) sibi suisque omnibus, quod ego semper fatebor, devinxit, et quid placeat, pergratum erit, si ad me proximo nuntio, qui numquam a consiliis Reverendissmae Paternitatis Tuae discreparem, sed id sequi putavi, quod Reverendissima Paternitas Tua
optimum factum putaret, scripserit.
Egi comoediam sub Calendis Ianuariis in ipso die divi Ioannis[1] in praetorio publice ⌊Culmae⌋, ubi bonis litteris nullus honos habetur, atque e{r}arum professores male audiunt.
Ego me fortunasque meas Reverendissimae Paternitati Tuae officiose commendo.