Letter #1829
Ioannes HIMMELREICH to Ioannes DANTISCUSAlthausen (Starogród)?, 1538-01-14
received [1538]-01-16 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Amplissimo Principi Domino Ioanni Dei gratia diocesis Varmiensis episcopo, maecenati suo liberalissimo patrique nutricio in manus proprias.
Lubaviae
„ Et bene apud veteres memores stat gratia facti”, inquit quidam, Amplissime Princeps, magni nominis absque Christo sapiens. Ego vero tot tantisque a Reverendissima Paternitate Tua affectus beneficiis, tantum abest, ut aequare nequeam. O, utinam referre aliquando cumulatissime possem, qui superiora memini a liberalitate Reverendissimae Paternitatis Tuae profecta, quae semper animo meo fixa manebunt, et semper ex conscientia (quae mille testes) metior mea. Et ut voluit proximis litteris Reverendissima Paternitas Tua, nepotibus ex germanis sororibus gratificatus sum, gratificaborque lubens, quos ambos ita tractabo, ut recepi, qui neque studium, neque officium meum in perdiscendis politioribus ms. pollicoribus(!) ⌈politioribuspolitioribus ms. pollicoribus(!) ⌉ litteris Musisque mansuetioribus desiderabunt. Neque sum tam inhumano ingenio neque tam imperitus, ut quicquid officii atque laboris et diligentiae in nepotes Reverendissimae Paternitatis Tuae [c]ontul{l}erim on the margin⌈c hidden by binding⌈[c]c hidden by binding⌉ontul{l}erim[c]ontul{l}erim on the margin⌉, id te ita accipere, ut in Reverendissimam Paternitatem Tuam putem contulisse.
Nunc in hac re Reverendissimam Paternitatem Tuam deprecor, quo written over ae⌈aeoo written over ae⌉ hunc meum laborem scholasticum alteri delegabit, ut possim ad tempus certum et in annum lunarem a Reverendissima Paternitate Tua manumitti. Nam vocatus sum a domino patre meo in patriam, qui filium prodigum recepit in gratiam et me diutius in his puerilibus nugis versari non vult, sed dare rationem, cum mihi sit iniusta noverca mei matrimonii. Quare peto a Reverendissima Paternitate Tua, ut velit rationem habere meae paupertatis atque mederi inopiae meae quinque florenis in usum cotidianum, et ut mihi coemere possim ea, quae ad expeditionem pertinent. Quid sit Reverendissima Paternitas Tua actura, quae summo beneficio (ut superiora cum inferioribus retexam) sibi suisque omnibus, quod ego semper fatebor, devinxit, et quid placeat, pergratum erit, si ad me proximo nuntio, qui numquam a consiliis Reverendissmae Paternitatis Tuae discreparem, sed id sequi ms. sequere(!) ⌈sequisequi ms. sequere(!) ⌉ putavi, quod Reverendissima Paternitas Tua AAWO, AB, D. 6, f. 29v optimum factum putaret, scripserit.
Egi comoediam sub Calendis Ianuariis in ipso die divi Ioannis in praetorio publice Culmae, ubi bonis litteris nullus honos habetur, atque e{r}arum professores male audiunt.
Ego me fortunasque meas Reverendissimae Paternitati Tuae officiose commendo.
In Aedibus Antiquis, 14 die Ianuarii anno 1538.
Reverendissimae P(aternitati) or P(aternitatis)⌈P(aternitati)P(aternitati) or P(aternitatis)⌉ Tuae deditissimus cliens Ioannes Uranoplusius Silesius Hirspergensis hidden by binding⌈[irspergensis]irspergensis hidden by binding⌉