[Reverendissimo] in Christo Patri, domino ⌊[Ioa]nni Dantisco⌋ episcopo [Va]rmiensi, sincere nobis dilecto etc.
⌊Bona⌋ Dei gratia regina ⌊Polonia⌋e, magna dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Redditae sunt nobis ⌊⌋ Paternitatis V[estrae], ex quibus plane intelleximus ⌊coniugem⌋ serenissimi ⌊Angliae regis⌋ ⌊filio⌋ genito vita functam esse, quae quoniam coronata non fuerit, filium a regnicolis pro herede non haberi, multa denique dissidia in ⌊illo regno⌋ esse. Pergratum id nobis est, quod Paternitas Vestra nobis perscripserit. Cupimus, ut occulte exploret, quid demum illic erit, si ⌊filius ille⌋ heres deputabitur, ut est mutabile vulgus; sin minus, tum demum negotium nostrum attemperare sciremus, interea temporis exspectabimus remque, quo sese inclinaverit, spectabimus. Et Paternitas Vestra, quicquid illic actum fuerit, faciat, ut sciamus.
Bene valeat.
Datae
⌊Petrcouiae⌋, die 7 mensis Februarii 1538.
Ad mandatum serenissimae maiestatis reginalis proprium