Letter #1833
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1538-02-07
received [1538]-02-22 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo paper damaged⌈[Reverendissimo]Reverendissimo paper damaged⌉ in Christo Patri, domino Ioa paper damaged⌈[Ioa]Ioa paper damaged⌉nni Dantisco episcopo Va paper damaged⌈[Va]Va paper damaged⌉rmiensi, sincere nobis dilecto etc.(?)
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Redditae sunt nobis litterae Paternitatis Vestrae paper damaged⌈[estrae]estrae paper damaged⌉, ex quibus plane intelleximus coniugem serenissimi Angliae regis filio genito vita functam esse, quae quoniam coronata non fuerit, filium a regnicolis pro herede non haberi, multa denique dissidia in illo regno esse. Pergratum id nobis est, quod Paternitas Vestra nobis perscripserit. Cupimus, ut occulte exploret, quid demum illic erit, si filius ille heres deputabitur, ut est mutabile vulgus; sin minus, tum demum negotium nostrum attemperare sciremus, interea temporis exspectabimus remque, quo sese inclinaverit, spectabimus. Et Paternitas Vestra, quicquid illic actum fuerit, faciat, ut sciamus.
Bene valeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Petrcouiae, die 7 mensis Februarii 1538.
Ad mandatum serenissimae maiestatis reginalis proprium