Siquidem salus ab eo praestari potest, qui ipse perit, perire autem arbitrantur eum, qui tot emeritis stipendiis nil aliud assecutus est, nisi turpem iam exacta aetate canitiem et probrum aulae effectus est. Sed de hoc alias. Nunc ad litteras tuas venio: ut tu vales ex eisdem litteris tuis patet, ego vero, utcumque valeam opella quantulacumque est ista mea, obsecutus sum voluntati tuae. Et cum primum litteras tuas a Ferbero nactus sum, illico (ut iussisti) ad reverendissimum ⌊dominum Poznaniensem⌋ cucurri et utrasque litteras tam ad me quam ad eum scriptas sibi perlegi. ⌊Qui⌋, quo animo eas acceperit, ex litteris ab ipso ad te scriptis facile intelliges, unum tu ex me scias velim reverendissimum dominum Posnaniensem post fratres et nepotes suos neminem aeque ac te favore suo prosequi, de nemineque alio tam esse sollicitum ac de te est. Si habes aures audiendi audias et crede. Intelliges ista clarius ex me, cum veneris, tametsi nescio, an me ⌊hic⌋ offendas, nam tribules tui Gdanenses legatos suos magistrum Ambrosium et Angermunde huc miserunt petentes ⌊Gdanum⌋ aliquo praesidio firmari. Itaque exortum est murmur Cozakos illuc mitti. Si abiero, habebis tugurium illud meum vacuum, si vero usque ad adventum tuum hic persistero, cedam tibi altero angulo, si tibi libuerit; de equis tuis, ubi locari debeant, nescio. Nam nebulo ille hospes meus stabula diruit, sed forsitan provideberis digniori hospitio a marschalko. Sigilla tua ad omnes epistulae tuae partes rescribere non vacabat, illud quod est praecipuum te hortor et moneo obsecundes verbis tanti pontificis et omnibus cogitationibus postpositis huc venire accelera. Ego divinare nescio, quid ex te futurum sit, sed si mihi quis deus tam propitium dominum ordinaret, relictis omnibus rebus, eum sequerer. Est quod speres, nisi me mea spes de te fallit neque tu ex me coniecturam capias etc. Schirka iako schirka a grota iako grota. Vale et parce brevitati, namque feror, differor, iactor, volutor, sic volvere parce.