Letter #1873
Valentinus [RULANDT] to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-07-13
received [1538]-07-16 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Obsequis meis indefessis et exhibitione honoris semper praemissis.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine semper clementissime.
De Vestrae Reverendissimae Paternitatis salvo in patriam reditu plurimum ex animo gaudeo. Maius certe fuisset mihi et omnibus nobis gaudium, si ad nos divertisset. Iam enim nonnulli ex civibus se parabant cerevisia, partim Gdanensi, partim Lubaviensi, ad invitandum Reverendissimam Paternitatem Vestram. Ego etiam habebam tonnam Lubaviensem, quae in Martio fuit cocta, quam Paternitati Vestrae Reverendissimae, sicut domino meo clementissimo, domino probably
Hoc etiam Vestram Reverendissimam Paternitatem latere nolui. Bene me ex gratia Dei habere apud dominum meum gratiosum. Expensas mihi dat cum capellano, assideo cotidie mense Reverendissimae Paternitati suae. Non habet tantam familiae copiam neque tantos facit sumptus, perinde atque Reverendissima Paternitas Vestra arcem raro egreditur, domi semper delitescit. Constituit tamen tempore suo plura aedificare ad omnia alioqui occulatus, de omnibus curiosus. Haec, quae Paternitati Vestrae Reverendissimae scribo, scripsi profecto quasi in aurem. Et si quando per occasionem licuerit, dignetur mihi ex gratia sua singulari ampliorem gratiam apud suam Reverendissimam Paternitatem comparare.
Et cum iis me Reverendissimae Paternitati Vestrae sicut clementissimo patri, cui propter beneficia plurima, quibus me afiecit, multum debeo, humillime commendo, cum dulcissima Vestrae Reverendissimae Paternitatis parente et tota amicorum cohorte, imprimis honestissima virgine Catharina.
Datae
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus capellanus