Letter #1912
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSNiepołomice, 1538-09-02
received [1538]-09-14 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino suo imprimis colendissimo
Reverendissime in Christo Pater, domine, domine imprimis colendissime.
Commendata servitute mea.
Non est, quod mihi agat gratias Dominatio Vestra Reverendissima de iis, quae ad eius voluntatem a me praestantur, id enim facio ex debito officio erga illam meo. Declaravi{t} maiestati regiae, quae a Dominatione Vestra Reverendissima scribuntur tam de Elbingensium, quam de aliis rationibus Pruthenicis et praesertim de articulis confirmandis. Elbingenses sunt commodius, quam fieri potuit, absoluti, quemadmodum ex eis cognoscet Dominatio Vestra Reverendissima. Alias res tractare hucusque non potuit sua maiestas, impedita enim fuit multis gravibus negotiis et nunc animi causa paulisper in Niepolomicze secessit. Cum tamen redierit sua maiestas Cracoviam, dabo operam, ut, si fieri possit, articuli confirmentur. Nam ipsa maiestas sua fatetur se recepisse et promisisse illorum confirmationem, sed tamen dominos consiliarios Poloniae instare dicit, ut Marienburgum ex generalitate de indigenis excipiatur. Aliud iudicio meo nihil impedit, quominus articuli confirmati ad Dominationem Vestram Reverendissimam transmittantur atque me scire expediret, an excepto Marienburgo articulus de indigenis confirmari possit.
De lacu Drauzen institi multum pro Elbingensibus, sed impedientibus occultis consiliariis efficere non potui, ut Elbingenses voto suo potirentur. Exempla illa tractatuum Wratislaviensium, cum venero Cracoviam, reperiam facile et ad Dominationem Vestram Reverendissimam transmittam.
De Wosczkowa dubium non est regiam maiestatem non esse amplius quicquam mutaturam, sed tamen multum honoris inde Dominationi Vestrae Reverendissimae accederet, si opera sua eam mulierem cum adversariis reconciliaret, ne co[n]ventus regni, ut solet amplius obequitet, et domini aures lamentis suis expleat.
Doctori Hosio ab Alexandro Sculteti negotium facess[i] regia maiestas molestissimo fert animo, ad quem d[a]buntur mandata, ut cesset a turbando homine qui[eto] et oleo ipso tranquilliore, alioquin ea in re nihil [pro]fecturus et in eo, quod obtinet, turbationem vicis[sim], quam non sperat, magis periculosam quam vanam sensu[rus]. Putat tamen regia maiestas ad Alexandri hono[rem] magis pertinere, ut sine mandatis suis auctorita[te] Dominationis Vestrae Reverendissimae compescatur.
Eum, qui tulit diplomata Romana ad Dominationem Vestram Reverendissim[am], non novi neque vidi. Fieri tamen non poterit, qu[in] si quae dicet in aula, mihi innotescant. Istum ... facile pro honore Dominationi Vestrae Reverendissimae respondere cu[ra]bo etc.
Nova apud nos ista sunt. Fuit hic orator r[egis] Ioannis et nuntius regis Romanorum, qui rettulerunt Thurcum cum ingentibus copiis in Hungariam se d[emit]tere, velle primum Transilvaniam occupare, de[inde] Budam obsidere et expugnare, illicque hibernare. Reges petunt consilium et auxilium, quomodo tamen impetrabunt ab iis, qui ipsi auxilio indigent, facile Dominatio Vestra Reverendissima conicere potest.
Rediit iam in gratiam imperator cum rege Galliae, post decennales enim indutias, quae factae sunt opera pontificis, caesar cum rege Galliae apud Aquas Mortuas septem diebus simul commorati soli inter se certam pacem constituerunt.
Reges Hungariae diviso imperio firmam pacem inter se titulis ab utraque parte integris manentibus constituerunt. Quae iam publicata in Hungaria fuisset, nisi adventus Thurci interturbasset.
Quae ab oratore nostro ex Thurcia in cifris scripta sunt, Dominationi Vestrae Reverendissimae mitto. Alia hic ad praesens non habentur, sed si erunt, scribam postea. Nunc etiam scripsissem copiosius, sed aegritudo non permisit. Quae nec ipsi mihi tantum potestatis fecit, ut manu mea scribere potuissem. Sed hoc facile mihi ignoscet Dominatio Vestra Reverendissima, cum non neglegentia, sed necessitate factum sit.
Cuius gratiae me iterum atque iterum commendo et illam felicissimam esse atque recte sanam ex animo opto.
Datae in Niepolomicze, II-a Septembris MDXXXVIII-o.
Vestrae Reveredissimae Paternitatis servitor Samuel Macyeiovsky decanus
Cum pervenissem Andrinopolim, venit obviam mihi unus czaus a caesare, qui me diligenter admonuit, ut properarem ad caesarem et, priusquam venissem Constantinopolim, habui obviam aliquot ex Thurcis, qui me etiam festinare iubebant caesaremque iam dudum abivisse dicebant, nisi me exspectasset. Equi autem mei defecerant penitus, veni itaque ad Constantinopolim feria quarta post Visitationis Mariae. Exivit contra me Ionusbek et capitaneus czausorum cum reliquis czausis deduxeruntque ad hospitium et in duabus horis voc{a}atus sum ad Aiasbassam, qui humaniter me excepit, cumque dixissem mihi commissum esse legationem omnem coram ipso solo imperatore referre, nihil penitus de legatione a me inquisivit. Mane vocando me ad imperatorem cumque venissem in consessum bassarum, inter alia coepi cum illis tractare de Oczakow, quod ipsi male audiebant, mirabanturque, quod vestra sacra maiestas, appetendo fraternitatem cum imperatore, postularet ea, quae diffidationem prae se ferrent. Cumque multos et longos tractatus super hac re fecissem dixissemque me omnino coram imperatore de Oczakow loqui velle, rogassemque, ut ipsi persuadeant imperatori suo id iustum esse et aequum, ut arx Oczakow restituatur, dixit Aiasbassa: „Frater mi”, inquit, „ego sum amicus domino tuo cupioque, ut amicitia inter meum et tuum dominum diu maneat, sed timeo de legatione ista, ne aliquid oriatur novi. Quare rogo et consulo, uti verus amicus domini tui, ne de hoc verbum faciat in conspectu domini nostri, sed nostro, dum per tempus licebit, tibi dabo responsu[m]”. Locutus sum itaque omnia coram imperatore praeter Ocz <a> kow etc.
Die Lunae proxima, octava Iulii, exivit imperator in campum cum exercitu et ego cum ipso ibique in medio miliari ante urbem equo descenso deosculavi manum imperatoris usque in tentorio ibique per Aiasbassam responsum mihi est: „Dominus noster, licet alia habeat negotia, ecce iam nunc nunc vadit ad p[u]niendum inimicum domini tui, dominus autem tuus vadat cum exercitu et illum ex illa parte constringat”.
Respondi ego me non certo scire, an vestra sacra maiestas hoc anno exercitum habere deberet.
Bassa respondit: „Scribe”, inquit, „ad dominum tuum, ut absque mora milites suos mittat in confinia Valachiae, qui diligenter custodiant, ne aliquorsum aufugiant et praesertim per Lithuaniam”. Pro Wlodek et aliis captivis misit Vlacos ad Valachoh(!), ut absque mora omnes ad se remittat. Ego itaque paululum in Andrinopoli commorabor, ut ipsi interim adduci possint et una mecum veniant.
De Baro scriptae sunt litterae ad omnes sendzacos et capitaneos, ut Barum cum omnibus aliis pertinentiis securitate omni gaudeat.
Est autem omnino necessarium, ut vestra sacra maiestas <mittat> exercitum bene apparatum neque enim omnino confidendum est pulchris verbis, quicquid id est, timeo Danaos etc.