» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1912

Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUS
Niepołomice, 1538-09-02
            received [1538]-09-14

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1597, p. 95-102

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 1597, p. 102

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino suo imprimis colendissimo

BCz, 1597, p. 95

Reverendissime in Christo Pater, domine, domine imprimis colendissime.

Commendata servitute mea.

Non est, quod mihi agat gratias Dominatio Vestra Reverendissima de iis, quae ad eius voluntatem a me praestantur, id enim facio ex debito officio erga illam meo. Declaravi{t} maiestati regiae, quae a Dominatione Vestra Reverendissima scribuntur tam de Elbingen(sium) or Elbingen(sibus)Elbingen(sium)Elbingen(sium) or Elbingen(sibus), quam de aliis rationibus Pruthenicis et praesertim de articulis confirmandis. Elbingenses sunt commodius, quam fieri potuit, absoluti, quemadmodum ex eis cognoscet Dominatio Vestra Reverendissima. Alias res tractare hucusque non potuit sua maiestas, impedita enim fuit multis gravibus negotiis et nunc animi causa paulisper in Niepolomicze secessit. Cum tamen redierit sua maiestas Cracoviam, dabo operam, ut, si fieri possit, articuli confirmentur. Nam ipsa maiestas sua fatetur se recepisse et promisisse illorum confirmationem, sed tamen dominos consiliarios Poloniae instare dicit, ut Marienburgum ex generalitate de indigenis excipiatur. Aliud iudicio meo nihil impedit, quominus articuli confirmati ad Dominationem Vestram Reverendissimam transmittantur atque me scire expediret, an excepto Marienburgo articulus de indigenis confirmari possit.

De lacu Drauzen institi multum pro Elbingensibus, sed impedientibus occultis consiliariis efficere non potui, ut Elbingenses voto suo potirentur. Exempla illa tractatuum Wratislaviensium, cum venero Cracoviam, reperiam facile et ad Dominationem Vestram Reverendissimam transmittam.

BCz, 1597, p. 96 De Wosczkowa dubium non est regiam maiestatem non esse amplius quicquam mutaturam, sed tamen multum honoris inde Dominationi Vestrae Reverendissimae accederet, si opera sua eam mulierem cum adversariis reconciliaret, ne con hidden by binding[n]n hidden by bindingventus regni, ut solet amplius obequitet, et domin(i) or domin(orum)domin(i)domin(i) or domin(orum) aures lamentis suis expleat.

Doctori Hosio ab Alexandro Sculteti negotium facessi hidden by binding[i]i hidden by binding regia maiestas molestissimo fert animo, ad quem da hidden by binding[a]a hidden by bindingbuntur mandata, ut cesset a turbando homine quieto hidden by binding[eto]eto hidden by binding et oleo ipso tranquilliore, alioquin ea in re nihil pro hidden by binding[pro]pro hidden by bindingfecturus et in eo, quod obtinet, turbationem vicissim hidden by binding[sim]sim hidden by binding, quam non sperat, magis periculosam quam vanam sensurus hidden by binding[rus]rus hidden by binding. Putat tamen regia maiestas ad Alexandri honorem hidden by binding[rem]rem hidden by binding magis pertinere, ut sine mandatis suis auctoritate hidden by binding[te]te hidden by binding Dominationis Vestrae Reverendissimae compescatur.

Eum, q qui tulit diplomata Romana ad Dominationem Vestram Reverendissimam hidden by binding[am]am hidden by binding, non novi neque vidi. Fieri tamen non poterit, quin hidden by binding[in]in hidden by binding si quae dicet in aula, mihi innotescant. Istum [...] hidden by binding[...][...] hidden by binding facile pro honore Dominationi Vestrae Reverendissimae respondere cura hidden by binding[ra]ra hidden by bindingbo etc.

Nova apud nos ista sunt. Fuit hic superinscribedhichic superinscribed orator regis hidden by binding[egis]egis hidden by binding Ioannis et nuntius regis Romanorum, qui rettulerunt Thurcum cum ingentibus copiis in Hungariam se demit hidden by binding[emit]emit hidden by bindingtere, velle primum Transilvaniam occupare, deinde hidden by binding[inde]inde hidden by binding BCz, 1597, p. 101 Budam obsidere et expugnare, illicque hibernare. Reges petunt consilium et auxilium, quomodo tamen impetrabunt ab iis, qui ipsi auxilio indigent, facile Dominatio Vestra Reverendissima conicere potest.

Rediit iam in gratiam imperator cum rege Galliae, post decennales enim indutias, quae factae sunt opera pontificis, caesar cum rege Galliae apud Aquas Mortuas septem diebus simul commorati soli inter se certam pacem constituerunt.

Reges Hungariae diviso imperio firmam pacem inter se titulis ab utraque parte integris manentibus constituerunt. Quae iam publicata in Hungaria fuisset, nisi adventus Thurci interturbasset.

Quae ab oratore nostro ex Thurcia in cifris scripta sunt, Dominationi Vestrae Reverendissimae mitto. Alia hic ad praesens non habentur, sed si erunt, scribam postea. Nunc etiam scripsissem copiosius, sed aegritudo non permisit. Quae nec ipsi mihi tantum potestatis fecit, ut manu mea scribere potuissem. Sed hoc facile mihi ignoscet Dominatio Vestra Reverendissima, cum non neglegentia, sed necessitate factum sit.

Cuius gratiae me iterum atque iterum commendo et illam felicissimam esse atque recte sanam ex animo opto.

Dat(ae) or Dat(um)Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um) in Niepolomicze, II-a Septembris MDXXXVIII-o.

Vestrae Reveredissimae Paternitatis servitor Samuel Macyeiovsky d(ecanus)

Enclosure:

BCz, 1597, p. 97

Cum pervenissem Andrinopolim, venit obviam mihi unus czaus a caesare, qui me diligenter admonuit, ut properarem ad caesarem et, priusquam venissem Constantinopolim, habui obviam aliquot ex Thurcis, qui me etiam festinare iubebant caesaremque iam dudum abivisse dicebant, nisi me exspectasset. Equi autem mei defecerant penitus, veni itaque ad Constantinopolim feria quarta post Visitationis Mariae. Exivit contra me Ionusbek et capitaneus czausorum cum reliquis czausis deduxeruntque ad hospitium et in duabus horis voc{a}atus sum ad Aiasbassam, qui humaniter me excepit, cumque dixissem mihi commissum esse legationem omnem coram ipso solo imperatore referre, nihil penitus de legatione a me inquisivit. Mane vocando me ad imperatorem cumque venissem in consessum bassarum, inter alia coepi cum illis tractare de Oczakow, quod ipsi male audiebant, mirabanturque, quod vestra s(acra) or s(erenissima)s(acra)s(acra) or s(erenissima) maiestas, appetendo fraternitatem cum imperatore, postularet ea, quae diffidationem prae se ferrent. Cumque multos et longos tractatus super hac re fecissem dixissemque me omnino coram imperatore de Oczakow loqui velle, rogassemque, ut ipsi persuadeant imperatori suo id iustum esse et aequum, ut arx Oczakow restituatur, BCz, 1597, p. 98 dixit Aiasbassa: „Frater mi”, inquit, „ego sum amicus domino tuo cupioque, ut amicitia inter meum et tuum dominum diu maneat, sed timeo de legatione ista, ne aliquid oriatur novi. Quare rogo et consulo, uti verus amicus domini tui, ne de hoc verbum faciat in conspectu domini nostri, sed nostro, dum per tempus licebit, et tibi dabo responsum hidden by binding[m]m hidden by binding”. Locutus sum itaque omnia coram imperatore praeter Ocz<a>kow etc.

Die Lunae proxima, octava Iulii, exivit imperator in campum cum exercitu et ego cum ipso ibique in medio miliari ante urbem equo descenso deosculavi manum imperatoris usque in tentorio ibique per Aiasbassam responsum mihi est: „Dominus noster, licet alia habeat negotia, ecce iam nunc nunc vadit ad pu hidden by binding[u]u hidden by bindingniendum inimicum domini tui, dominus autem tuus vadat cum exercitu et illum ex illa parte constringat”.

Respondi ego me non certo scire, an vestra sacra maiestas hoc anno exercitum habere deberet.

Bassa respondit: „Scribe”, inquit, ms. inquit „Scribe”(!) Scribe superinscribedScribeScribe superinscribed”, inquit,„Scribe”, inquit, ms. inquit „Scribe”(!) „ad dominum tuum, ut absque mora milites suos mittat in confinia Valachiae, qui diligenter custodiant, ne aliquorsum aufugiant et praesertim per Lithuaniam”. Pro Wlodek et aliis captivis misit Vlacos ad Valachoh(!), ut absque mora omnes ad se remittat. BCz, 1597, p. 99 Ego itaque paululum in Andrinopoli commorabor, ut ipsi interim adduci possint et una mecum veniant.

De Baro scriptae sunt litterae ad omnes sendzacos et capitaneos, ut Barum cum omnibus aliis pertinentiis securitate omni gaudeat.

Est autem omnino necessarium, ut vestra sacra maiestas <mittat> exercitum bene apparatum neque enim omnino confidendum est pulchris verbis, quicquid id est, timeo Danaos etc.