Quod indutias pactus sum cum ⌊adversario meo⌋, feci valde invitus. Sed cum id tantopere a me postularet reverendissimus ⌊dominus Culmensis⌋, a quo fui humaniter admodum et benigne acceptus, cumque prima haec esset eius postulatio et quasi primus hic daretur introitus in gratiam illius et benevolentiam, negare illi fas non esse putavi. Itaque solius reverendissimi ⌊domini Culmensis⌋ auctoritas studiumque erga illum meum et observantia perfecit, ut me a faciendis indutiis non esse alienum ostenderem. Quae quam ratae, quamque firmae futurae sint, nihildum certi habeo. Ita enim inter nos convenerat, non aliter obstrictum esse me debere ad servandas indutias, quam si intra dies quindecim allatum esset ab ⌊adversario⌋ instrumentum, quo se ratas habiturum istas indutias promitteret. Dies iam non quindecim, sed triginta praeteriere, cum iste inter nos contractus factus est. Ne verbo quidem mihi quisquam significavit, num instrumentum istud missum sit ab ⌊adversario⌋, nec ne. Id quod minus ferrem moleste, si non proprium nuntium ad reverendissimum ⌊dominum Culmensem⌋ misissem, a quo cum alia petebam, tum de instrumento isto certior fieri cupiebam. Sed cum nuntius meus ⌊Lubaviam⌋ venisset, tribus millibus passuum aberat ⌊reverendissimus dominus⌋, ad quem litterae meae transmissae sunt. Cancellarius vero ⌊eius⌋ meas ad se cum legisset iisdem de rebus scriptas, licere iam dixit nuntio, ut ⌊Ploczkam⌋ reverteretur, neque opus esse, ut ⌊reverendissimum dominum⌋ ipse conveniret. Cum is instaret, ut aliquid ad me litterarum daret, respondisse dicitur, missas iri mihi litteras ⌊Cracoviam⌋, nam me [iam] in ⌊Masovia⌋ non esse. Id quod unde tam cert[o] scierit, satis mirari non possum. Certe si tam cito ⌊Cracoviam⌋ proficisci cogitassem, nuntium meum non misissem.
Ita ego adhuc suspen[sus] teneor. Quid cogitet ⌊adversarius⌋ meus, quam ratas sit indutias habiturus, nescio. Quo maius perspecta, eo plus mihi fides ⌊eius⌋ est suspect[a]. Scio, quantum ⌊illi⌋ cedendum sit; scio, aliis in causis quemadmodum se gesserit; omnem vit[am] illius habeo exploratissimam; ac quo minus e[i] fido, hoc maiore studio curata sunt per me omnia, quae ad causam meam tuendam pertin[ent]. Dedi etiam potestatem domino ⌊decano Cracoviensi⌋ aperiendi litteras meas a domino ⌊reverendissimo Culm[ensi]⌋ scriptas, ut ex re nata rebus meis mature prospiceret. Videor iam non esse obligatus ad servandas indutias, quandoquidem non quinde[cim], sed totis triginta diebus de instrumento nihi[l] rescivi, praesertim nuntio meo proprio ob eam rem misso, sed cunctabor adhuc nonnihil. Etsi rationibus meis satis esse provisum in urbe arbitror, verum videat Reverendissima Dominatio Vestra, quid interim fecerit ⌊adversarius meus⌋ in hoc indutiarum tempore, si modo sunt ullae indutiae.
Hesterno die accepi ⌊⌋ Vestrae Reverendissimae Dominationis ⌊Cracovi[a]⌋ mihi allatas. Iis fuere adiunctae aliae a quodam mihi amicissimo, quibus scribit, ⌊senatum Gdanensem⌋ scripsisse
serenissimae
⌊maiestati regiae⌋, ut faciat potestatem ⌊adversario meo⌋ experien[di] iure mecum super canonicatu meo Varmiensi, rem adeo antiquatam rursus in dubium revocando. Retulerunt illi a ⌊sua maiestate⌋ respons[um] se dignum. His ipsis propemodum verbis scripsi[t] fautor ille meus. Ac vellem scripsisset uberiu[s], in quam tamen sententiam, aut quibus verbi[s] responderit
serenissima
⌊maiestas regia⌋. Ex iis facile potest Reverendissima Dominatio Vestra coniecturam capere vigilare ⌊meum adversarium⌋. Sed quacumque tandem vigilantia sit, quacumque calliditate, fraude, astutia. Spes est in Christo, fore ut vulpecula ista, quas tendit aliis plagas, in eas ipsa incidat.
Ago ingentes gratias Vestrae Reverendissimae Dominationi, quae mihi suum contra ⌊illum⌋ patrocinium pollicetur. Magnam ea res mihi addit laetitiam, etsi maiorem mea iustitia. Opus esset mihi instrumento receptionis in ecclesiam, qua de re scripsi reverendissimis dominis ⌊praeposito⌋ et ⌊custodi⌋ Varmiensibus ante dies plus minus viginti. Curasse eos arbitror. Si minus, quaeso Reverendissima Dominatio Vestra hortari ⌊eos⌋ dignetur, ut ⌊Cracoviam⌋ primo quoque tempore transmittant. Brevi enim illuc cogito. Nam binas ad me litteras scripsit dominus ⌊decanus⌋, ne morer hic diutius. Exspectamus in horas breve possessionis atque ea me causa longius hic detinuit. Sed si intra octo dies allatum non erit, ⌊reverendissimus dominus⌋ in ⌊Poltowsko⌋, ego ⌊Cracoviam⌋ cogito.
Nova haec sunt. Post decennales indutias pactas rogatus est ⌊imperator⌋ a ⌊rege Galliarum⌋, ut per ⌊Galliam⌋ in ⌊Hispanias⌋ rediret. Quod cum fecisset atque ⌊Massyliam⌋ ingressus esset, claves portarum illi traditae sunt, praesidia, quae erant, deducta et quasi ditionis eius facta Massylia. Venit ⌊rex⌋ ipse cum ⌊regina⌋ paceque cum ⌊caesare⌋ perpetua firmata liberalius, quam dici queat, caesarem tractavit effecitque, ut per penitiora ⌊Galliae⌋ iter in ⌊Hispanias⌋ faceret. Tota ⌊Sabaudia⌋ cessit duci. ⌊Filius⌋ ⌊regis⌋ natu minor cum ⌊filia⌋ ⌊Ferdinandi regis⌋ matrimonium contraxit; doti dictus est ⌊ducatus Mediolanensis⌋, quem ⌊caesar⌋ possidebit in id usque tempus, quo perfectum erit matrimonium nuptiaeque factae.
Ex ⌊Valachia⌋ haec scribuntur. Militu[m] nostrorum esse viginti milia; ii oppugnarunt arcem ⌊Choczim⌋, sed nihil proficere potuerun[t]. ⌊Vayvoda⌋ cum longo tempore latitaret nequ[e] certi de eo quicquam haberetur, ante paucos dies derepente venit cum exercitu quadr[aginta] millium equitum et septem millium peditum pugnandi copiam nostris facturus. Pugna iam commissa existimatur. Deus nostros adiuvare dignetur. Qui medio tantum miliario ab hostibus abesse dicuntur.
Ante octo dies scriptum erat venisse famulum domini ⌊castellani Brzestensis⌋, qui agit legatum apud ⌊imperatorem Turcarum⌋. ⌊Is⌋ dominum suum ab ⌊imperatore⌋ benignissime tractatum esse retulit atque obtinuisse omn[ia], de quibus missus erat. De exercitu ⌊Turcarum⌋ horrenda narrabat: esse quingentorum millium, statuisse ⌊Transilvaniam⌋ petere atque etiam ⌊Valachiam⌋ utramque collocareque in ea bassas suos. Ea fortasse fuit latitandi causa ⌊vayvodae Valachiae⌋. Nunc mirum est de ⌊Turcis⌋ silentium. Nemo quicquam scribit estque suspicio, eum regressum esse cum exercitu. Nam ex ⌊Italia⌋ fuit allatum, ⌊Andreae de Auria⌋ datum fuisse a ⌊caesare⌋ negotium, ut recta ⌊Constantinopolim⌋ proficisceretur cum classe. Id quod si factu[m] ab ⌊illo⌋ est, fortasse rediit eo cum exercitu. Certe ⌊Valachus⌋, qui diffidere rebus suis putabatur, factus est iam audentior, nisi quid aliud subsit. Deus conatus nostroru[m] fortunet.
Nepos ⌊pontificis⌋ duxit in uxorem ⌊filiam⌋ ⌊caesaris⌋, quae desponsata fuit ⌊duci Florentino⌋ occiso. Inter ⌊Hungariae reges⌋ firma pax est. ⌊Hungaria⌋ ⌊Ferdinando⌋ cessit, ⌊Transilvania⌋ cum patrimonio ⌊Ioanni⌋. ⌊Uterque alterum⌋ honore praevenit, fratrem carissimum appellat, regem salutat ⌊Hungariae⌋. Dicitur ⌊Ioannes ⌋habere quadraginta millium exercitum, ⌊Ferdinandus⌋ duodecim millia peditum in auxilium misisse. Deus res ⌊eorum ⌋secundet et amicitiam hanc solidam esse velit et perpetuam. ⌊Rex noster⌋ ingressus dicitur ⌊Cracoviam⌋ cataphractus ad sextum Calendas Septembres.
Plura quae scribam, nescio. Cum in aulam rediero, inde dabitur maior scribendi copia. Quae nunc scripsi, ea certa omnino feruntur, sed fortassis ante sunt cognita Reverendissimae Dominationi Vestrae, ita ut iam novitatis gratiam exuerint. Ego nihilominus volui mandato illius pro officio meo satisfacere. Etiam atque etiam vehementer peto Reverendissimam Dominationem Vestram, qua coepit gratia me prosequi dignetur atque tueri istic pergat, habitura in aula servitorem, qui summa fide et diligentia iussa illius omnia exequetur. Quin et Deum precabor, quando hoc opis nostrae non est, ut ipse gratiam referat Reverendissimae Dominationi Vestrae atque eam incolumem et felicem in multos annos conservet. Si perget esse, ut coepit, importunus ⌊Scultetus⌋ iste neque adduci poterit per Reverendissimam Dominationem Vestram, ut me missum faciat, quaeso, ut ne gravetur mihi litteras dare, de quibus antea scripsi, ad ⌊regiam maiestatem⌋ et ad cardinalem protectorem.
Commendo me iterum atque iterum gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae. Cui adeo omnem precor felicitatem.