Letter #1915
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSPłock, 1538-09-10
received [1538]-10-09 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatisssime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Quod indutias pactus sum cum adversario meo, feci valde invitus. Sed cum id tantopere a me postularet reverendissimus dominus Culmensis, a quo fui humaniter admodum et benigne acceptus, cumque prima haec esset eius postulatio et quasi primus hic daretur introitus in gratiam illius et benevolentiam, negare illi fas non esse putavi. Itaque solius reverendissimi domini Culmensis auctoritas studiumque erga illum meum et observantia perfecit, ut me a faciendis indutiis non esse alienum ostenderem. Quae quam ratae, quamque firmae futurae sint, nihildum certi habeo. Ita enim inter nos convenerat, non aliter obstrictum esse me debere ad servandas indutias, quam si intra dies quindecim allatum esset ab adversario instrumentum, quo se ratas habiturum istas indutias promitteret. Dies iam non quindecim, sed triginta praeteriere, cum iste inter nos contractus factus est. Ne verbo quidem mihi quisquam significavit, num instrumentum istud missum sit ab adversario, nec ne. Id quod minus ferrem moleste, si non proprium nuntium ad reverendissimum dominum Culmensem misissem, a quo cum alia petebam, tum de instrumento isto certior fieri cupiebam. Sed cum nuntius meus Lubaviam venisset, tribus millibus passuum aberat reverendissimus dominus, ad quem litterae meae transmissae sunt. Cancellarius vero eius meas ad se cum legisset iisdem de rebus scriptas, licere iam dixit nuntio, ut Ploczkam reverteretur, neque opus esse, ut reverendissimum dominum ipse conveniret. Cum is instaret, ut aliquid ad me litterarum daret, respondisse dicitur, AAWO, AB, D. 19, No. 11_2 missas iri mihi litteras Cracoviam, nam me iam hidden by binding⌈[iam]iam hidden by binding⌉ in Masovia non esse. Id quod unde tam certo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ scierit, satis mirari non possum. Certe si tam cito Cracoviam proficisci cogitassem, nuntium meum non misissem.
Ita ego adhuc suspensus hidden by binding⌈[sus]sus hidden by binding⌉ teneor. Quid cogitet adversarius meus, quam ratas sit indutias habiturus, nescio. Quo maius perspecta, eo plus mihi fides eius est suspecta hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉. Scio, quantum illi cedendum sit; scio, aliis in causis quemadmodum se gesserit; omnem vitam hidden by binding⌈[am]am hidden by binding⌉ illius habeo exploratissimam; ac quo minus ei hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ fido, hoc maiore studio curata sunt per me omnia, quae ad causam meam tuendam pertinent hidden by binding⌈[ent]ent hidden by binding⌉. Dedi etiam potestatem domino decano Cracoviensi aperiendi litteras meas a domino reverendissimo Culmensi hidden by binding⌈[ensi]ensi hidden by binding⌉ scripta written over i⌈iaa written over i⌉s, ut ex re nata rebus meis mature prospiceret. Videor iam non esse obligatus ad servandas indutias, quandoquidem non quindecim hidden by binding⌈[cim]cim hidden by binding⌉, sed totis triginta diebus de instrumento nihil hidden by binding⌈[l]l hidden by binding⌉ rescivi, praesertim nuntio meo proprio ob eam rem misso, sed cunctabor adhuc nonnihil. Etsi rationibus meis satis esse provisum in urbe arbitror, verum videat Reverendissima Dominatio Vestra, quid interim fecerit adversarius meus in hoc indutiarum tempore, si modo sunt ullae indutiae.
Hesterno die accepi litteras Vestrae Reverendissimae Dominationis Cracovia hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ mihi allatas. Iis fuere adiunctae aliae a quodam mihi amicissimo, quibus scribit, senatum Gdanensem scripsisse s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ maiestati regiae, ut faciat potestatem adversario meo experiendi hidden by binding⌈[di]di hidden by binding⌉ iure mecum super canonicatu meo Varmiensi, rem adeo antiquatam rursus in dubium revocando. Retulerunt illi a sua maiestate responsum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ se dignum. His ipsis propemodum verbis scripsit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ fautor ille meus. Ac vellem scripsisset uberius hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉, in quam tamen sententiam, aut quibus verbis hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ responderit s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ maiestas regia. Ex iis facile potest AAWO, AB, D. 19, No. 11_3 Reverendissima Dominatio Vestra coniecturam capere vigilare meum adversarium. Sed quacumque tandem vigilantia sit, quacumque calliditate, fraude, astutia. Spes est in Christo, fore ut vulpecula ista, quas tendit aliis plagas, in eas ipsa incidat.
Ago ingentes gratias Vestrae Reverendissimae Dominationi, quae mihi suum contra illum patrocinium pollicetur. Magnam ea res mihi addit laetitiam ms. iustitiam(!) ⌈laetitiamlaetitiam ms. iustitiam(!) ⌉, etsi maiorem mea iustitia. Opus esset mihi instrumento receptioni written over e⌈eii written over e⌉s in ecclesiam, qua de re scripsi reverendissimis dominis praeposito et custodi Varmiensibus ante dies plus minus viginti. Curasse eos arbitror. Si minus, quaeso Reverendissima Dominatio Vestra hortari eos dignetur, ut Cracoviam primo quoque tempore transmittant. Brevi enim illuc cogito. Nam binas ad me litteras scripsit dominus decanus, ne morer hic diutius. Exspectamus in horas breve possessionis atque ea me causa longius hic detinuit. Sed si intra octo dies allatum non erit, reverendissimus dominus in Poltowsko, ego Cracoviam cogito.
Nova haec sunt. Post decennales indutias pactas rogatus est imperator a rege Galliarum, ut per Galliam in Hispanias rediret. Quod cum fecisset atque Massyliam ingressus esset, claves portarum illi traditae sunt, praesidia, quae erant, deducta et quasi ditionis eius facta Massylia. Venit rex ipse cum regina paceque cum caesare perpetua firmata liberalius, quam dici queat, caesarem tractavit effecitque, ut per penitiora Galliae iter in Hispanias faceret. Tota Sabaudia cessit duci. Filius regis natu minor cum filia Ferdinandi regis matrimonium contraxit; doti dictus est ducatus Mediolanensis, quem caesar possidebit in id usque tempus, AAWO, AB, D. 19, No. 11_4 quo perfectum erit matrimonium nuptiaeque factae.
Ex Valachia haec scribuntur. Militum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ nostrorum esse viginti milia; ii oppugnarunt arcem Choczim, sed nihil proficere potuerunt hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉. Vayvoda cum longo tempore latitaret neque hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ certi de eo quicquam haberetur, ante paucos dies derepente venit cum exercitu quadraginta hidden by binding⌈[aginta]aginta hidden by binding⌉ millium equitum et septem millium peditum pugnandi written over um⌈umii written over um⌉ copiam nostris facturus. Pugna iam commissa existimatur. Deus nostros adiuvare dignetur. Qui medio tantum miliario ab hostibus abesse dicuntur.
Ante octo dies venit fam scriptum erat venisse famulum domini castellani Brzestensis, qui agit legatum apud imperatorem Turcarum. Is dominum suum ab imperatore benignissime tractatum esse retulit atque obtinuisse omnia hidden by binding⌈[ia]ia hidden by binding⌉, de quibus missus erat. De exercitu Turcarum horrenda narrabat: esse quingentorum millium, statuisse Transilvaniam petere atque etiam Valachiam utramque collocareque in ea bassas suos. Ea fortasse fuit latitandi causa vayvodae Valachiae. Nunc mirum est de Turcis silentium. Nemo quicquam scribit estque suspicio, eum regressum esse cum exercitu. Nam ex Italia fuit allatum, Andreae de Auria datum fuisse a caesare negotium, ut recta Constantinopolim proficisceretur cum classe. Id quod si factum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ ab illo est, fortasse rediit eo cum exercitu. Certe Valachus, qui diffidere rebus suis putabatur, factus est iam audentior, nisi quid aliud subsit. Deus conatus nostrorum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ fortunet.
Nepos pontificis duxit in uxorem filiam caesaris, quae desponsata fuit duci Florentino occiso. AAWO, AB, D. 19, No. 11_5 Inter Hungariae reges firma pax est. Hungaria Ferdinando cessit, Transilvania cum patrimonio Ioanni. Uterque alterum honore praevenit, fratrem carissimum appellat, regem salutat Hungariae. Dicitur Ioannes habere quadraginta millium exercitum, Ferdinandus duodecim millia peditum in auxilium misisse. Deus res eorum secundet et amicitiam hanc solidam esse velit et perpetuam. Rex noster ingressus dicitur Cracoviam cataphractus ad sextum Calendas Septembres.
Plura quae scribam, nescio. Cum in aulam rediero, inde dabitur maior scribendi copia. Quae nunc scripsi, ea certa omnino feruntur, sed fortassis ante sunt cognita Reverendissimae Dominationi Vestrae, ita ut iam novitatis gratiam exuerint. Ego nihilominus volui mandato illius pro officio meo satisface written over i⌈iee written over i⌉re. Etiam atque etiam vehementer peto Reverendissimam Dominationem Vestram, qua coepit gratia me prosequi dignetur atque tueri istic pergat, habitura in aula servitorem, qui summa fide et diligentia iussa illius omnia exequetur. Quin et Deum precabor, quando hoc opis nostrae non est, ut ipse gratiam referat Reverendissimae Dominationi Vestrae atque eam incolumem et felicem in multos annos conservet. Si perget esse, ut coepit, importunus Scultetus iste neque adduci poterit per Reverendissimam Dominationem Vestram, ut me missum faciat, quaeso, ut ne gravetur mihi litteras dare, de quibus antea scripsi, ad regiam maiestatem et ad cardinalem protectorem.
Commendo me iterum atque iterum gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae. Cui adeo omnem precor felicitatem.
Ex Ploczko, quarto Idus Septembres 1538.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius canonicus Varmiensis
Postscript:
Cromerus Bononia haec ad me scripsit: „Postridie Idus Quintiles caesaris navis una onusta in Hispanias rediens, deinde non multo post pontificis altera, cum musicis et supellectili, aliquot et LX capsis, a piratis in Lygustico mari intercepta est. Barbarossa cum classe LX triremium non procul a continenti visus est apud Nicaeam, dum illi inter se pacificabantur, trepidatumque est. Veneti unius anni indutias cum Turco pacti sunt dimisso exercitu, quem in Carinthia habuerunt, cui praeerat dux Bavariae”.