BCZ, 1597, p. 189
Post humillimam perpetuae meae fidelitatis ac servitiorum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Heri ex ⌊Colmensee⌋ rediens accepi ⌊⌋ Paternitatis Vestrae Reverendissimae per ⌊Ioannem sartorem⌋ mihi missas cum quinque marcis pecuniarum, quas cumprimis, cum sese mihi tutus obtulerit nuntius, ⌊baccalario⌋ in ⌊Culmen⌋ commonendo eum sui officii mittere curabo. ⌊Qui⌋ qualiscumque sit, iudicio tamen domini ⌊doctoris Hieronimi⌋ et aliorum in ⌊Culmen⌋ agentium non inutilis, nunc dumtaxat solus diligentissime obit officium scholasticum.
⌊Domina Casper Stenczelin⌋, quаe una cum ⌊marito⌋ suo humillima sua obsequia Paternitati Vestrae Reverendissimae offert, me instantissime petiit, ut in notitiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae deducerem in adiacentibus oppidis ac villis ⌊civitati Culmensi⌋ pestem passim hinc inde grassari et propterea timere, ne ex advenis in domum suam, quam ob mariti eius publicam functionem patentem esse oportet, ⌊nepotes⌋ Paternitatis Vestrae Reverendissimae, quod omen Deus procul avertat, inficiantur ipsique culpa impingatur, petitque informari, quid sibi sic faciendum.
Mensuram vestium puellarum per dominam ⌊Annam Czaykowa⌋ Vestrae Reverendissimae Paternitatis affinem pauloante (cum se nullus ante mihi obtulisset nuntius) misi. Faces cum litteris ac cera rubea a domino ⌊doctore Hieronimo⌋ in ⌊Colmense⌋ acceptas ⌊Lubaviam⌋ mecum tuli, quas ⌊reverendissimus dominus meus⌋ per proprium nuntium in ⌊Schmolain⌋, quo Paternitati Vestrae Reverendissimae eo celerius reddi possent, misit.
Quod reliquum est, me Paternitati Vestrae Reverendissimae, domino meo et patrono clemen= tissimo, servitiaque mea et orationes humillime commendo Deumque precor, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam una cum ⌊matre⌋ sua carissima ac omnibus amicis quam diutissime sanam et incolumen(!) pro mea spirituali consolatione ac munimine conservet.