Nobili et egregio domino, ⌊Ioanni Dantisco⌋, nuntio et secretario regio, amico carissimo
Nobili[s] [domi]ne, amice carissime.
Hesterno die rediit ex urbe ⌊Roma⌋ ⌊doctor [B]orgk⌋
, litteras tamen et bullas provisionis nostrae de episcopatu Cracov[iensi] secum non attulit, praemiserat enim illas per dominum ⌊Iostum⌋, ille ver[o] ⌊Barum⌋ ex ⌊Venetiis⌋ reversurus misit illas per Andreolum suum, qui oneratus nonnullis capsis et rebus mercatoriis, venire hactenus huc non potuit, nec sub hac malignitate viae venire cito poterit. Quare mittimus obviam illi hos duos servos nostros, quibus commisimus, ut litteras et bullas nostras ab eo accipiant et ad nos quam celerrime afferant. Rogamus vos litteras praesentibus annexas reddatis domino ⌊Iosto⌋ et domino secretario me ex animo commendetis. Bene valete.
Datae ⌊Cracoviae⌋, Sabbato proximo ante Dominicam Palmarum anno Domini M-o D-o XXIIII-o.
⌊Petrus episcopus Posnaniensis⌋ et vicecancellarius subscripsit
Postscript:
Hesterno die redditae sunt mihi tuae litterae et domini secretarii, quas illico ⌊reginali maiestati⌋ praesentari curavi.