Letter #201
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1524-03-19
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Nobili et egregio domino, Ioanni Dantisco, nuntio et secretario regio, amico carissimo
Nobilis paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ domi paper damaged⌈[domi]domi paper damaged⌉ne, amice carissime.
Hesterno die rediit ex urbe Roma doctor B paper damaged⌈[B]B paper damaged⌉orgk , litteras tamen et bullas provisionis nostrae de episcopatu Cracoviensi paper damaged⌈[iensi]iensi paper damaged⌉ secum non attulit, praemiserat enim illas per dominum Iostum, ille vero paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ Barum ex Venetiis reversurus misit illas per Andreolum suum, qui oneratus nonnullis capsis et rebus mercatoriis, venire hactenus huc non potuit, nec sub hac malignitate viae venire cito poterit. Quare mittimus obviam illi hos duos servos nostros, quibus commisimus, ut litteras et bullas nostras ab eo accipiant et ad nos quam celerrime afferant. Rogamus vos litteras praesentibus annexas reddatis domino Iosto et domino secretario me ex animo commendetis. Bene valete.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, Sabbato proximo ante Dominicam Palmarum anno Domini M-o D-o XXIIII-o.
Petrus episcopus Posnaniensis et vicecancellarius subscripsit
Postscript:
Hesterno die redditae sunt mihi tuae litterae et domini secretarii, quas illico reginali maiestati praesentari curavi.