Letter #2010
Feliks (Szczęsny) SRZEŃSKI (SOKOŁOWSKI) to Ioannes DANTISCUSPłock, 1538-12-05
received [1538]-12-10 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino suo gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine ac benefactor gratiosissime.
Obsequiis meis cum benemerendi desiderio recommissis.
Accepi pridie scripta Reverendissimae Dominationis Vestrae, quibus praestantissimam gratitudinem suam erga me testatam esse voluit illaque minima xeniola poculentorum per me missa non vulgari gratificandi officio apud se existimare dignata est. Id quod et permaximo mihi est delicio, et exinde singularem Dominationis Vestrae Reverendissimae in me propensionem atque gratiam discerno, nec minus summa animi mei gratitudine refero, quod Reverendissima Dominatio Vestra non modo exigua munuscula mea tanti reputaverit, verum proprium etiam nuntium visendi mei causa cum cerevisia nigra et Alcanto eleganti mittere dignata sit. Quae munera a Dominatione Vestra Reverendissima cum gratitudine animi accepi gratiasque eidem habeo et ago uti domino et benefactori mihi colendissimo, pollicendo saltem meritis benignitati et gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae respondere et facere recompensam. Cuius affectum erga me demonstratum summe attollo.
Commendo me et obsequia mea gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quam diu felicissimam et incolumem ex animo desidero valituram.
Ex Ploczka, die quinta mensis Decembris anno Domini 1538.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor, palatinus Plocensis manu propria
Postscript:
Novitatum etsi pauca apud nos habentur, Vestrae tamen Reverensissimae Dominationi non nollem manifestando significare, maxime tandem de valetudine serenissimi principis nostri, qua econverso improspera laborat. Dominus Omnipotens conservet suam maiestatem incolumem, ne in toto et aliquo respublica nostra detrimentum patiatur.
Conventus terrestris generalis in Colo pro vigilia Divae Elizabet indictus peragebatur. Illic nonnulli et primores domini, prout reverendissimi domini, archiepiscopus, denique Wladislaviensis episcopus, existentes, hi cum omnium communi consensu conventum generalem Piotrkoviensem a festo Sancti Andreae in festum Sancti Nicolai limitarunt. Modo inito consilio congruere deberent, an Cracoviam profecturi sint ad maiestatis regiae iunioris postulationem. Postremum sua maiestas ab iisdem dominis ingrato animo illorum consensum excepit. Secretarium suum etiam sua maiestas demittens ad eos dominos postulans illorum regressum e Piotrkovia itinere recto, ut Cracoviam versus declinarentur. Ad illam postulationem reverendissimus dominus Cuiaviensis episcopus vix consentire videtur et itaque haec variae conventionum institutiones multis hominibus pertaesum induxerunt et inducunt ob illam consuetam atque veteraneam(!) consuetudinem atque hoc tempore meminentes non modicam tunc vigere caritatem domini terrae Cracoviensis cum nobilitate sua dispares elegerunt nuntios: hi alios, illi etiam alios. Inter hosdem a nobilitate primus dominus Martinus Zborowski multorum iudicio, nisi Dominus Deus adesset praesidio, nihil boni ac tranquillitatis consultaneum videretur.
Ex Ungaria nil auditur praeter illud, quod legationem exspectant ab illo nuntio serenissimi regis Ioannis, qui nuper Cracoviam ingressurus est, iam pro consumendo reginulae Isabellae matrimonio.
Ex Valachia, et illud certum, caesarem Turcarum ha[nc] terram sibi arrogari ad Killiamque sibi adiunxisse circiter triginta milliaria circuitus, residuum denique, ut aiunt, inte[rce]dit anno futuro dicioni suae, prout et nuper appropriar[e].
Hic vaywoda noviter institutus consiliarios suos et primicerios trucidare iussit. Alios nationis Turcicae in eor[um] dignitates sublimari fecit et collocavit.
Hanc ipsam conventionem generalem Cracoviae non regia[m] maiestatem, sed quempiam alium celebrare praedicunt, multis ins[tan]tiis praepedientibus. Qui sint illi, Vestra Reverendissima Dominatio facile cognoscere pot[est].
Cetera nulla sunt, quae Vestram Reverendissimam Dominationem scire cuperem, acta[men], quicquid impost evenerit, Vestrae Reverendissimae Dominationi nota facere non negliga[m].
Mitto denique Vestrae Reverendissimae Dominationi Dobrzinensis cerevisiae albae tres tunnas nostrate[s] et sexaginta perdices. Dignetur Vestra Reverendissima Dominatio pro sua erga m[e] benevolentia gratiose acceptare, qui tam exigua munuscu[la] cum sincero animo meo Vestrae Reverendissimae Dominationi transmitto, cum maiora tanto pontifici nequeo. Temporibus congruis hoc ipso Cereris liquore Vestram Reverendissimam Dominationem frequentius invisere curabo.
Dominus Plothowski, Vestrae Reverendissimae Dominationis nuntius, mihi quam gratissimus adfuit hospes. Hic Vestrae Dominationi Reverendissimae nonnulla verbis suis exponet.