Letter #2010
Feliks (Szczęsny) SRZEŃSKI (SOKOŁOWSKI) to Ioannes DANTISCUSPłock, 1538-12-05
received [1538]-12-10 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino suo gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine ac benefactor gratiosissime.
Obsequiis meis cum benemerendi desiderio recommissis.
Accepi pridie scripta Reverendissimae Dominationis Vestrae, quibus praestantissimam gratitudinem suam erga me testatam esse voluit illaque minima xeniola poculentorum per me missa non vulgari gratificandi officio apud se existimare dignata est. Id quod et permaximo mihi est delicio, et exinde singularem Dominationis Vestrae Reverendissimae in me propensionem atque gratiam discerno, nec minus summa animi mei gratitudine refero, quod Reverendissima Dominatio Vestra non modo exigua munuscula mea tanti reputaverit, verum proprium etiam nuntium visendi mei causa cum cerevisia nigra et Alcanto eleganti mittere dignata sit. Quae munera a Dominatione Vestra Reverendissima cum gratitudine animi accepi gratiasque eidem habeo et ago uti domino et benefactori mihi colendissimo, pollicen(do) saltem meritis benignitati et gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae respondere et facere recompensam. Cuius affectum erga me demonstratum summe attollo.
Commendo me et obsequia mea gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quam diu felicissimam et incolumem ex animo desidero valituram.
Ex Ploczka, die quinta mensis Decembris anno Domini 1538.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor, palatinus Plocensis manu propria
Postscript:
Novitatum etsi pauca apud nos habentur, Vestrae tamen Reverensissimae Dominationi non nollem manifestan(do) significare, maxime tandem de valetudine serenissimi principis nostri, qua econverso improspera laborat. Dominus Omnipotens conservet suam maiestatem incolumem, ne in toto et aliquo respublica nostra detrimentum patiatur.
Conventus terrestris generalis in Colo pro vigilia Divae Elizabet indictus et peragebatur. Ill written over [...]n⌈[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉nllll written over [...]n⌉ic nonnulli et primores domini, prout reverendissimi domini, archiepiscopus, denique Wladislaviensis episcopus, existen(tes), hi cum omnium communi consensu conventum generalem Piotrkoviensem a festo Sancti Andreae in festum Sancti Nicolai limitar written over t⌈trr written over t⌉unt. Modo inito consilio congruere deberent, an Cracoviam profecturi sint ad maiestatis regiae iunioris postulationem. Postremum sua maiestas ab iisdem dominis ingrato animo illorum consensum excepit. Secretarium suum etiam sua maiestas demitten(s) ad eos dominos postulan(s) illorum regressum e Piotrkovia itinere recto, ut superinscribed in place of crossed-out in⌈inutut superinscribed in place of crossed-out in⌉ Cracoviam versus declinarentur. Ad illam postulationem reverendissimus dominus Cuiaviensis episcopus vix consentire videtur et itaque haec variae conventionum institutiones multis hominibus pertaesum induxerunt et inducunt ob illam q consuetam atque veteraneam(!) consuetudinem atque hoc tempore meminen(tes) non modicam tunc vigere caritatem domini terrae Cracoviensis cum nobilitate sua dispares elegerunt nuntios: hi alios, illi etiam alios. Inter hosdem a nobilitate primus dominus Martinus Zborowski multorum iudicio, nisi Dominus Deus adesset praesidio, nihil boni ac tranquillitatis consultaneum videretur.
Ex Ungaria nil auditur praeter illud, quod legationem exspectant ab illo nuntio I serenissimi regis Ioannis, qui nuper Cracoviam ingressurus est, iam pro consumendo reginulae Isabellae matrimonio.
Ex Valachia, et illud certum, caesarem Turcarum hanc hidden by binding⌈[nc]nc hidden by binding⌉ terram sibi arrogari ad Killiamque sibi adiunxisse circiter triginta milliaria circuitus, residuum denique, ut aiunt, interce hidden by binding⌈[rce]rce hidden by binding⌉dit anno futuro dicioni suae, prout et nuper appropriare hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉.
Hic vaywoda noviter institutus consiliarios suos et primicerios trucidare iussit. Alios nationis Turcicae in eorum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ dignitates sublimari fecit et collocavit.
Hanc ipsam conventionem generalem Cracoviae non regiam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ maiestatem, sed quempiam alium celebrare praedicunt, multis instan hidden by binding⌈[tan]tan hidden by binding⌉tiis praepedien(tibus). Qui sint illi superinscribed⌈illiilli superinscribed⌉, Vestra Reverendissima Dominatio facile cognoscere potest hidden by binding⌈[est]est hidden by binding⌉.
Cetera nulla sunt, quae Vestram Reverendissimam Dominationem scire cuperem, actamen hidden by binding⌈[men]men hidden by binding⌉, quicquid impost evenerit, Vestrae Reverendissimae Dominationi nota face(re) non negligam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉.
Mitto denique Vestrae Reverendissimae Dominationi Dobrzinensis superinscribed⌈DobrzinensisDobrzinensis superinscribed⌉ cerevisiae albae tres tunnas (n(ost)rates hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉) et sexaginta perdices. Dignetur Vestra Reverendissima Dominatio pro sua erga me hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ benevolentia gratiose acceptare, qui tam exigua munuscula hidden by binding⌈[la]la hidden by binding⌉ cum sincero animo meo Vestrae Reverendissimae Dominationi transmitto, cum mai(ora) tanto pontifici nequeo. Temporibus congruis hoc ipso Cereris liquore Vestram Reverendissimam Dominationem frequentius invisere curabo.
Dominus Plothowski, Vestrae Reverendissimae Dominationis nuntius, mihi quam gratissimus adfuit hospes. Hic Vestrae Dominationi Reverendissimae nonnulla verbis suis e exponet.