Letter #205
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIVienna, 1524-03-30
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Petro dei gratia Cracoviensi et Posnaniensi episcopo, regni Poloniae vicecancellario domino meo gratiosissimo.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime, humillimam commendationem.
Iam eram ascensurus currum, allatae sunt maiestatis regiae et Dominationis Vestrae Reverendissimae litterae, quibus lectis tabellarium, qui eas reddidit, ad Novam Civitatem nobiscum recepimus, ubi cum domino collega latius collocuti, super omnibus respondebimus. De litteris ad ducem Ferrariae nihil mihi constabat, neque illarum meminerat dominus collega, sed postea, dum alias recollegerat, illas etiam invenit. Mandato Dominationis Vestrae Reverendissimae libenter pareo cum domino collega hactenus non dissensi neque dissentiam, immo ubi opus fuerit et ex re negotiorum commissorum, in omnibus obtemperabo. Consuetudo et mores illius adhuc mihi placent plurimum neque mihi persuadere possum, quod mihi displicere possint umquam. Commendo me, dispensationem meam et hunc bonum senem Charontem nostrum Dominationi Vestrae Reverendissimae suppliciter, ut domino meo gratiosissimo.
Datae Viennae una hora ante meridiem, paenultima Martii anno Domini MDXXIIII.
Dominationis Vestrae Reverendissimae humillimus servus, Ioannes Dantiscus.