Letter #2061
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-01-25
received 1539-01-27 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior observande.
Salutem et studiosam commendationem.
Remisit ad me dominus
De domino
Omnino consultum non videtur litteras amandari sub trium tantum sigillis, deinde a me uno sustineri tantum pondus , ut solus sub hoc dissidio et contra institutum principum scribam, admodum grave mihi est et forte maioris periculi, quam fuit Reverendissimae Dominationi Vestrae ex omnium voto scribenti, nam quotusquisque agnoscet me ab se rogatum fuisse, ego vero auctor habebor rebellionis et conspirationis princeps, in quem omnis indignatio recidet, etiam si civitates nobis iungantur, quod nobis etiam augebit odium. Si vero ita haberent res Reverendissimae Dominationis Vestrae, ut se posset in scribendo coniungere mihi, non refragarer pro republica etiam hanc cf. Cic. Phil. 6:17 Quapropter, Quirites, exspectate legatorum reditum et paucorum dierum molestiam devorate ⌊devorare molestiamcf. Cic. Phil. 6:17 Quapropter, Quirites, exspectate legatorum reditum et paucorum dierum molestiam devorate ⌋, quam utique in parte levaret auctoritas Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quam rogo, consulere mihi velit hac in re et scribere, quid ipsa de collecta accisa episcopatus sui factura sit.
Res trahitur in longum et adhuc dubium est an
Commendo me amori Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quam Dominus servet felicem diutissime.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus