BCz, 1597, p. 645
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi colendissime. Praemissa sui in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae diligenti commendatione.
Scripsi non pridem Reverendissime Paternitati Vestrae de mulierculis Warmiensibus, una ⌊Alexandri⌋ occultabat se in domo per aliquot dies timendo secundas censuras, quam dixi unico puero accepto discessuram, quod non fuit factum. Dominus ⌊Alexander⌋ rediit ex ⌊Lubawia⌋ laeto fronte. Quid attulit, nescio. Manet cum domino ⌊Nideroff⌋ et focaria in curia tamquam domina, braxat cerivisiam oblita omnium malorum. Doctoris ⌊Nicolai⌋ praemisit res suas ⌊Gdanum⌋, sola tamen adhuc ⌊Warmiae⌋ manet.
Bonum esset, quod Reverendissima Paternitas Vestra committeret officium vicariatus et offici{li}<al>atus in spiritualibus venerabili domino custodi, domino Tider ⌊Timerman⌋, quod officium ferebat aliquot annis tempore reverendissimi ⌊domini defuncti⌋, nam nescio nec intelligo eo potiorem, verum quidem quod Reverendissima Dominatio Vestra habet doctores apud ecclesiam suam, sed quorsum studia sua divertunt, melius novit Reverendissima Paternitas Vestra, quam ego scribere possum.
Ego propter maximum dolorem capitis continui me domi 12 diebus, nunc exeo iterum, nondum tamen sum restitutus ad pristinam salutem.
Valeat diu et feliciter Reverendissima Paternitas Vestra et me, suum servitorem, clementi gratia prosequi nostra(?) non cesset, enixe precor.
Datum ⌊Warmiae⌋, 23 Martii anno Domini 1539.
Postscript:
BCz, 1597, p. 644
Sola legat Reverendissima Paternitas Vestra.
Oeconomus Reverendissimae Paternitatis Vestrae superinscribed⌈VestraeVestrae superinscribed⌉ hesterno die ivit per ⌊Warmiam⌋ ⌊Marienburgum⌋, hoc est in vigilia annuntiationis Dominae Nostrae.
BCz, 1597, p. 643
Mulierculae illae dominorum adhuc nobiscum manent ⌊Warmiae⌋, quae dicebant se velle discedere superinscribed in place of crossed-out discessisse⌈discessisse discedere discedere superinscribed in place of crossed-out discessisse⌉, quod non fecerunt. Fuit sparsa fama etiam certo, quod ⌊Alexandri⌋ accepto unico puero discessisset, quod non fuit factum, occultabat se in domo et curia, quousque dominus Alexander rediit ex ⌊Lubavia⌋ et dies Dominicas praeteriit, quo timebat secundas censuras etc. Nisi sinceriter procedat Reverendissima Paternitas Vestra et, ut dicam, nec pulvis earundem maneat ⌊Warmiae⌋ et ne perpetuo ... illegible⌈...... illegible⌉ redeant Warmiam etc. eiecto hoc pessimo fermento veteri mulierum, Reverendissima Paternitas Vestra superinscribed⌈Paternitas VestraPaternitas Vestra superinscribed⌉ cogitabit tamquam prudentissimus princeps et praesul, quam plures nostrum essent sacerdotes et ne viduata ecclesia permanea superinscribed in place of crossed-out ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉aa superinscribed in place of crossed-out ...⌉t Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quod si effecerit, apud Deum sine dubio mercedem et apud homines perpetuam laudem et gloriam habebit superinscribed⌈habebithabebit superinscribed⌉.
Mitto responsum Reverendissimae Paternitati Vestrae, quod tangit mandata etc. et si infirmus fui, tamen voto meo scrip written over s⌈spp written over s⌉si et significavi statim superinscribed⌈statimstatim superinscribed⌉ ⌊venerabili capitulo⌋, quod tamen non fuit factum, nisi cum exivi etc. quod absque omni protractione responderetur Reverendissimae Paternitati Vestrae. Parcat Reverendissima <Paternitas> Vestra, quod ita audacter consulo et scribo Reverendissimae Paternitati Vestrae, quae facio, facio propter honorem Dei et Reverendissimae Paternitatis Vestrae et nostrorum omnium.
Raptissime. Datum ⌊Warmiae⌋ feria tertia die annuntiationis Dominae Nostrae.
Litteras scripsi 23 Martii.
⌊Idem⌋ qui supra servitor perpetuus.