Non mediocriter me exhilararunt Dominationis Vestrae Reverendissimae ⌊⌋, quae dederunt hanc, quam optabam, de Dominatione Vestra Reverendissima, significationem. Neque erat, quod haesitarem, immo ⌊⌋ induci me non posse, ut istiusmodi quippiam de Dominatione Vestra Reverendissima crederem, quemadmodum ⌊Alexander⌋ fertur esse gloriatus, quem Dominatio Vestra Reverendissima
cf. Adagia 889 ⌊intus et in cutecf. Adagia 889 ⌋ novit. Nolui tamen ista Dominationem Vestram Reverendissimam ignorare non ob id, quasi ea in animum admisissem, sed ut penitius hominem satis prius cognitum agnosceret. Neque adeo labilis sum, ut
cf. Vulg. Eph 4:14-15 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris, veritatem autem facientes in caritate crescamus ⌊quolibet movear ventocf. Vulg. Eph 4:14-15 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris, veritatem autem facientes in caritate crescamus ⌋, quin potius citra arrogantiam de me praedicare ausim, quod
cf. Ael. 2 Haec volo interim credas numquam fuisse amicum, qui laedere potuit eum quem in amicitia semel recepit; sed nec eum verae amicitiae gustasse delicias qui vel laesus desiit diligere quem semel amavit. Omni enim tempore diligit qui amicus est. ⌊neminem umquam odi, quem semel intime amavi, etiam gravibus offensus iniuriiscf. Ael. 2 Haec volo interim credas numquam fuisse amicum, qui laedere potuit eum quem in amicitia semel recepit; sed nec eum verae amicitiae gustasse delicias qui vel laesus desiit diligere quem semel amavit. Omni enim tempore diligit qui amicus est. ⌋. Tantum abest, ut qui commodare ac gratificari cupio Dominationi Vestrae Reverendissimae in omnibus, quod ob eos rumusculos in diligendo Dominatione Vestra Reverendissima fieri deberem lentior, maxime cum me ab illa amari existimo et mihi tuto persuadeo etc.
Cum mihi heri[1] ⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae redderentur, fuit mecum in conclavi generosus dominus ⌊castellanus Gdanensis⌋, qui hodie a me ad
illustrissimum
dominum ⌊ducem⌋ est profectus. Adfuit, inquam, ipsa oportunitate oportunior. Cum eo consilia nostra communicavi placuitque utrisque nobis Dominationis Vestrae Reverendissimae et ⌊dominorum Thoronensium⌋ sententia, quam se sic cum illustrissimo domino ⌊duce⌋ tractaturum suscepit, quod illi concedet, verum sermo nobis erat, ubinam instans ⌊conventus noster⌋ sine aeris suspicione fieri posset. In ⌊Marienburgo⌋ locus est infectus, ideo et dominus ⌊Costka⌋ thesaurarius inibi non agit, qui ⌊illi loco⌋ addictus est, et cum nobis alium designare non liceat, scribendum esset serenissimae ⌊maiestati regiae⌋, ut vel pro 1539-06-01⌊Dominica Trinitatis1539-06-01⌋ alium, salubriorem constitueret, et si non displiceret, in ⌊Elbingo⌋, aut ubi videretur commodius. Quod ut Dominatio Vestra Reverendissima in aliorum etiam dominorum consiliariorum notitiam deduceret, operae pretium esse censeo, salvo tamen prudentiori iudicio etc.
In hoc turbulento tempore Deus laeta quaedam nobis dedit nova: dixit dominus ⌊castellanus Gdanensis⌋ fratrem suum ⌊Fabianum⌋ 1539-03-28⌊feria sexta ante Dominicam Palmarum1539-03-28⌋ ex ⌊Cracovia⌋ scripsisse venisse ad ⌊maiestatem regiam⌋ nuntium a serenissimo ⌊Romanorum rege⌋,[2] qui retulit passim omnibus ⌊caesarem⌋ cum sua ingenti classe et ⌊Galliae regem⌋ cum sua in propriis personis cum centum millibus bonorum militum in profectione esse contra ⌊Turcam⌋, rumoremque emisisse se ituros ad recuperandum ⌊Rhodum⌋.[3] Cum recta ⌊Byzancium⌋ sint petituri, Dominus Deus sit eorum dux praestetque victoriam.
Habui item pauloante ⌊⌋ a reverendissimo domino ⌊Lundensi et Constantiensi electo⌋, oratore ⌊maiestatis caesareae⌋ apud serenissimum ⌊Romanorum regem⌋, in praesens per ⌊Germaniam⌋ et ad ⌊conventum Francfordiensem⌋ commissario generali, quod in causa religionis per dispositos equos a ⌊caesare⌋ nuper ex ⌊Hispania⌋ missus ad eum convent[um] se conferat, plenus spe, quod hoc dissidium tandem comp[o]ni possit. Et ⌊ille⌋ de hac ⌊caesaris⌋ in ⌊Turcam⌋ profec[tione] innuebat, et quam ingentem comparasset classem, mihi descrips[it].
Quod si ista ⌊duo orbis Christiani capita⌋ concordes un[animiter] in ⌊Turcam⌋ progrediuntur, quemadmodum certo credo, adhuc Dominus Deus nostri miserebitur infideliumque infringet consilia et reprimet conatus. Quod ut fiat, a nobis et ⌊ecclesiis nostris⌋ serio esset orandum.
Quod reliquum est, Dominationem Vestram Reverendissimam diutissime optime et feliciter valere opto ex animo. Quae sibi de me atque de sincero fratre cuncta semper persuadeat.
[1 ] According to Dantiscus’ annotation on Giese’s ⌊⌋ in question, it was received on April 10, and not 11
[2 ] King ⌊Ferdinand’s⌋ letter from 1539-03-15, delivered by the messenger mentioned here, was replied by ⌊Sigismund I Jagiellon⌋, ⌊Cracow⌋, 1539-03-24 (ms AGAD, LL 8, f. 13a r-v)
[3 ] Rumours of the anti-Ottoman expedition to be undertaken jointly by the ⌊Emperor⌋ and the ⌊King of France⌋ were already going around in the first half of 1538 (see the letter from ⌊Iustus Decius⌋ to Duke ⌊Albrecht⌋ dated June 19, 1538,⌊⌋, p. 160, in which Decius reported news he had heard during his stay at the court of King ⌊Ferdinand⌋ in ⌊Wrocław⌋) but proved premature. At the beginning of 1538 the ⌊Holy See⌋, ⌊Empire⌋ and ⌊Republic of Venice⌋ established an anti-Ottoman coalition which aimed at regaining the lands lost by the allies, including the island of ⌊Rhodes⌋. Thanks to the efforts of Pope ⌊Paul III⌋, in July 1538 a 10-year peace was signed between Emperor ⌊Charles V⌋ and King ⌊Francis I⌋ who pledged to take part in a campaign against the ⌊Turks⌋. Eventually however, the ⌊King of France⌋, bound by the treaty of peace with Sultan ⌊Suleiman⌋ from two years earlier, did not fulfill his commitment and remained neutral (on negotiations about establishing the ⌊Holy League⌋ and preparations for war see ⌊⌋, p. 429-451; see also the ⌊⌋ from Tiedemann Giese, in which he reported to Dantiscus of rumours, being spread, as he supposed, by the ⌊Lutherans⌋, that King ⌊Francis⌋ had violated an earlier pact between himself and the ⌊Emperor⌋