Letter #2139
[Ioannes DANTISCUS] to [Thomas of Bydgoszcz]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1539-04-25
English register:
Thanks to the addressee for supplying food to Dantiscus’ relative, the maiden Elisabet, who is staying at the Kulm (Chełmno) convent. A request for further help on the matter.
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Honorabilis Domine in Christo dilecte.
Salutem.
Libenter audivi, quod consanguineae meae virgini Elisabet apud sanctimo[nia]les Culmenses favetis illique interdum, quibus eget, ad victum subministratis. Pro qua propensione gratias vobis ago, quin etiam in omnem eventum, ubi vobis vicissim commodare potero, referam. Ut igitur, quema[d]modum cepistis, benefacere illi non intermittatis, oro. Quod omni benivolentia mea, quam semper experti estis et in vos immota apud me manet, si quando res sic tulerit, abunde rependam.
Bene valete.
Ex Heilsberg, 25 Aprilis MDXXXIX.