Letter #2141
Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-04-27
received 1539-04-28 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo [Patri et] Domino, domino Ioanni [Dei] gratia episcopo Varmiensi, domino meo clementissimo
Post humillimam perpetuae meae fidelitatis et servitiorum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Accepi heri a cubiculario Paternitatis Vestrae Reverendissimae clementissimas Paternitatis Vestrae Reverendissimae, domini et maecenatis mei colendissimi, litteras cum ea, qua decet, subditissima ac debita reverentia. Quibus mihi iniungere dignata est, ut litteras meis iunctas domino Thomae in Althaus perferri curarem. Quod pro debito officii mei obsequentissime facere non negligam curaboque, ut hodie adhuc hinc mittantur. Nihil enim mihi gratius potest contingere, quam ut detur opportunitas obsequendi Paternitati Vestrae Reverendissimae. Quod reverendissimum dominum meum spectat, nolo Paternitatem Vestram Reverendissimam cum ea, qua summa possum, reverentia latere illum valetudinem usque adeo habere afflictam, ut neque firmum pedis vestigium figere queat, quinimmo totaliter lecto decumbit exhaustis totaliter fere viribus a febre tertiana nota, quae nona huius in Althaus suam invaserat reverendissimam paternitatem, aucta tandem viae incommoditate eo usque, ut ego, qui vel solus paternitatem suam reverendissimam observabam diligentissime, desperabam fere de salute suae reverendissime paternitatis, praesertim in quarto paroxismo crisi scilicet, quem in Plovesia habuit, intensissimis intervenientibus caloribus, ita, ut videretur ratione ac intellectu destitui, proferendo, quae ad rem non spectabant. Post eum paroxismum timens sua reverendissima paternitas de graviori periculo, huc veniens misit pro fratre ac sororibus Gedanum accepitque medicinas a domino doctore Hieronimo de Thoronia sibi relictas, itemque alia, nescio quae, farmaca a doctore Ambrosio Gedanensi, quem frater suae reverendissimae paternitatis huc secum adduxit, quae ex debili alioqui multo debiliorem reddidere. Promittunt domini doctores in dies meliora, cum praefatus Geda nensis, tum dominus Nicolaus Cupernicius canonicus Varmiensis, qui hodie huc appulit, sentit tamen adhuc sua reverendissima paternitas tempore suo paroxismum, etsi non usque adeo intensum quemadmodum prius, nihilominus debilis supramodum, appetitum fere nullum, oris ac linguae siccitatem habet continuam. Nullo solido cibo uti potest. Praeter eam, quam profecto maximam patitur, infirmitatem turbavit summopere suam reverendissimam paternitatem mentio facta per Paternitatem Vestram Reverendissimam in litteris suis de subscriptione addiditque suae reverendissime paternitati non parum aegritudinis, quamv[is] ego id ex animo suae reverendissimae paternitatis eicere curabam pro posse curaboque sedulo, ne exinde quicquam aliud suae reverendissimae paternitati, qui summopere cavet, ne Paternitatem Vestram Reverendissimam in aliquo offendat, contingat. Me cum h[is] devotissimaque obsequia mea Paternitati Vestrae Reverendissimae, domino meo clementissimo, humillime commendo Deumque precor, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam quam d[iuti]ssime sanam et incolumen ac in omnibus florentem conservet.
Da[tae] Lubaviae, XXVII die Aprilis anno Domini M-o D XXXIX.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae humilis servitor et capellanus Baltasar a Lublin