Letter #215
Sigismund I Jagiellon & Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1524-[06]-29
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico Ioanni Dantisco nuntio et secretario nostro sincere nobis dilecto
Sigismundus et Bona Dei gratia rex et regina Poloniae, magni duces Lituaniae, Russiae Prussiaeque etc. domini
M hidden by binding⌈[M]M hidden by binding⌉agnifice nobis sincere dilecte.
Scripsimus tibi paulo antea nos certiores factos esse illustrimum dominum ducem Mediolanensem in grave praeiudicium nostrum apud caesaream maiestatem sollicitare, quod ipsa written over e⌈eaa written over e⌉ ducatum Barensem acciperet in sequestrum et teneret tamdiu, quoad dignosceretur, quis ad eum ducatum ius potius haberet. Commisimusque tibi, et plenam dedimus instructionem, qualiter in hoc facto apud maiestatem cesaream te gerere deberes. Quod ipsum nunc quoque tibi committimus et volumus, ut in hoc exactam et sollertem facias diligentiam, ne iustitia nostra in aliquo sit oppressa. Credimus siquidem te non latere illustrissimam dominam Isabellam matrem nostram carissimam felicis recordationis testamentum condidisse et fecisse eo praetextu multas alienationes et donationes in ducatu nostro Barensi in perpetuum et etiam ad longum tempus hominibus multis et servitoribus sibi gratis. Quod equidem facere minime potuit pactis et ordinationibus circa initium contracti matrimonii factis obstantibus. Quae pacta, prout edocti sumus, executores testamenti illius infringere et labefactare conantur, tamquam illa minus essent valida, ex eo, quia illa maiestas caesarea non confirmasset et eo maxime, quia et illustrissima olim domina dux speciale habuisset a maiestate caesarea indultum de bonis immobilibus libere testandi. Et quoniam istud nobis esset valde damnosum et praeiudiciale, ubi ista legata et alienationes in suo robore perstare ac firmae esse deberent, mandamus tibi, ut si inter scripturas et litteras in archiviis dictae illustrissime dominae ducis, matris nostrae eam confirmationem, quam ipsa ab initio se impetraturam a maiestate cesarea obstrinxerat, non reperies, tunc tu eam capitulorum matrimonii confirmationem apud illius celsitudinem summa diligentia sollicites. Quae capitula per eundem ms 2 nuntium,
ms 1 [...] paper damaged⌈nuntiumms 2 nuntium,
ms 1 [...] paper damaged⌉ tibi mittuntur. Praeterea in curia caesareae maiestatis existens requiras, si illius mms 2 aiestas dederat,
ms 1 [...] paper damaged⌈aiestas dederatms 2 aiestas dederat,
ms 1 [...] paper damaged⌉ facultatem testandi ipsi illustrissimae olim dominae matri nostrae; necne, et nihilominus omni sms 2 tudio et opera,
ms 1 [...] paper damaged⌈tudio et operams 2 tudio et opera,
ms 1 [...] paper damaged⌉ sollicites apud maiestatem suam caesaream, ut quam primum litterae ipsius ad consilium regni Neapoms 2 litani per,
ms 1 [...] paper damaged⌈litani perms 2 litani per,
ms 1 [...] paper damaged⌉ postas, et ante tuum illinc discessum expediantur, ne nos in iustitia nostra et pacifica possessione dums 2 ca,
ms 1 [...] paper damaged⌈cams 2 ca,
ms 1 [...] paper damaged⌉tus Barensis per executores vel quempiam alium impediamur. Quia ita nobis persuademus, quod maiestas caesarea rata habebit illa pacta matrimonii nec permittet nobis in aliquo fieri iniuriam, alms 2 ia etia,
ms 1 [...] paper damaged⌈ia etiams 2 ia etia,
ms 1 [...] paper damaged⌉m negotia, quae tibi commisimus et quae in re praesenti intelligere poteris, nobis fore necessaria ac opoms 2 rtuna, diligente,
ms 1 [...] paper damaged⌈rtuna, diligentems 2 rtuna, diligente,
ms 1 [...] paper damaged⌉r apud caesarem sollicites pro pacificatione dicti ducatus Barensis ac quieta possesms 2 sione nostra pro f,
ms 1 [...] paper damaged⌈sione nostra pro fms 2 sione nostra pro f,
ms 1 [...] paper damaged⌉ide et gratia nostra ea omnia et adamussim facturus.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die XXVIIII Iunii paper damaged⌈[Iunii]Iunii paper damaged⌉ anno Domini M-o D-o XXIIII-o, regni vero nostri anno XVIII-o.
Sigismundus rex subscripsit
Bona regina subscripsit