Summis precibus a Reverendissima Dominatione Vestra peto, ut, quod sponte sua factura est, persuadeat diligenter
serenissimae
⌊maiestati regiae⌋, quandoquidem excessit e vita reverendissimus ⌊dominus Posnaniensis⌋, ut habere velit rationem ⌊domini vicecancellarii⌋. Quem ego, ut verum fatear, Praemisliensem quam Posnaniensem episcopum renuntiari malim, quod verear, ne munere vicecancellarii spolietur, si sit maiorem episcopatum assecutus. Verum id iudicio Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quo dignior est, quo melius meritus, hoc a nonnullis maiore studio elaboratur, ne dignitatis, ne meritorum suorum fructum capiat. Sed de his satis, metuo namque, ne abrumpere cogar epistulam, quae etiam mihi causa fuit inde incipiendi, quod mihi maxime cordi fuit.
Venio nunc ad ea, quae ⌊⌋ Reverendissima Dominatio Vestra, ut si potero, respondeam ad singula. Quod iubet a me syngrapham confici ad instar eius, qua pro me fidem suam ⌊Alexandro⌋ obstrinxit. Id certe facturus essem libenter, sed exemplum syngraphae Reverendissimae Dominationis Vestrae ad manum non habeo, quin etiam misisse mihi iam videor, neque videor solum, sed ita esse memini. Mittam nihilominus aliam, ut primum ⌊Cracoviam⌋ rediero, quod futurum est, Deo bene iuvante, intra dies quindecim. Quamquam istae syngraphae dicuntur nullius esse usus. Neque enim per syngraphas fieri cessio consuevit, sed eam coram publico notario facere necesse est instrumentumque cessionis conscribi et procuratores ad cedendum constitui. Quod quidem factum a me fuit, miseram enim instrumentum, in quo procuratores constitueram, qui cederent meo nomine litium expensis, atque eiusdem generis instrumentum ab ⌊Alexandro⌋ mihi dari postulabam. Sed ea ratio nescio cur illi non placuit. Vereor, ne quid monstri alat impostor [iste]. Sed si quid coeperit, dabo operam, ut eum satietas capiat istarum litium. Satis commendatus est [per] ⌊maiestatem regiam⌋ ⌊pontifici⌋ et ⌊cardinali⌋, sed multo factus est illis commendatior litteris ⌊maiestatis regin[alis]⌋ sollicitante ⌊palatinide Conopaczki⌋. Quae in eam re[m] dicitur prorsus incumbere, ut exterminetur ex ecclesia atque sacerdotiis omnibus spolietur. Ita futurum est Deo bene iuvante, ut ipse exedere cogatur, quod aliis intrivit. Malos ma[le] perdet Deus.
Supervacaneum esse puto rogare Vestram Reverendissimam Dominationem, ut me in cantoriae possessione tueatur, cum [id] procul dubio summa sit alacritate factura. Qua re ex devinctissimo reddet me sibi devinctiorem. Cessi iure, quod reliquum habui nominationis meae, sed vereor, ut sit aliquid reliquum. Curae tamen futurum est ⌊domino vicecancellario⌋, ut ne sit inutilis ista cessio. Non licet plura, ut maxime vellem. Hesterno die, antequam discederemus ⌊Cracovia⌋, al[lata] sunt iterum horrenda nova de ingenti ⌊Tartaroru[m]⌋ et ⌊Turcarum⌋ exercitu. Deus nos tueatur et servet.
Quem precor, ut Vestram quoque Dominationem q[ua]m diutissime servet incolumem. Cuius me gratiae, favori patrocinioque commendo.