Letter #2157
Andrzej CZARNKOWSKI to Ioannes DANTISCUSRome, 1539-06-1[4?]
received 1539-10-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, [domino] Iohani Dei gratia [episcopo V]armiensi, domino [c]olendissiomo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime. Post humilem servitutis meae in Reverendissimae Dominationis Vestrae gratiae commendationem.
Litterae, quae mihi a Reverendissimae Dominationis Vestrae nepote fuerunt redditae duplici nomine fuere gratissimae, partim quod in eis Reverendissima Dominatio Vestra non obscura suae in me gratiae et benevolentiae expresserit signa, partim quod Alexandri Sculteti improbita{ti}s mihi iter aperuerit Reverendissimae Dominationis Vestrae in me benignitatis conciliandae. Qui, ut pro magnitudine sceleris dignis poenis puniatur, nulla a me diligentia intermittitur. Egi hac de re cum pontifice serenissimi regis nostri nomine, qui non sine stomacho de effrenata et impurissima hominis vita me dicentem audivit vehementerque doluit, quod eius tam late progressa libido gravi poenae iudicio dudum constricta et compressa non fuerit. Hoc igitur est sanctitatis suae propositum, ut sine omni exceptione quarumcumque litterarum apostolicarum Reverendissimae Dominationi Vestrae plena detur potestas pro magnitudine sceleris eum puniendi et sub condicione, si et dignis testimoniis confirmabuntur, quae sunt apposita in narratione. Sum nunc in expeditione istarum rerum confidoque non ita multo post Reverendissimam Dominationem Vestram meum erga se observantiae studium comprobaturum. In praesens Reverendissima Dominatio Vestra brevitati meae ignoscat, plura tum scribam, cum ad Reverendissimae Dominationis Vestrae expeditionem mittam. Commendo me Reverendissimae Dominationis Vestrae gratiae et benevolentiae et felicem ad multos annos esse opto et cupio tutum.
Romae, 1[4] mensis Iun[ii] 1539.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor humillimus Andreas Czarnkowski