⌊⌋, quae mihi a Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊nepote⌋ fuerunt redditae duplici nomine fuere gratissimae, partim quod in eis Reverendissima Dominatio Vestra non obscura suae in me gratiae et benevolentiae expresserit signa, partim quod ⌊Alexandri Sculteti⌋ improbita{ti}s mihi iter aperuerit Reverendissimae Dominationis Vestrae in me benignitatis conciliandae. ⌊Qui⌋, ut pro magnitudine sceleris dignis poenis puniatur, nulla a me diligentia intermittitur. Egi hac de re cum ⌊pontifice⌋ serenissimi ⌊regis nostri⌋ nomine, qui non sine stomacho de effrenata et impurissima ⌊hominis⌋ vita me dicentem audivit vehementerque doluit, quod eius tam late progressa libido gravi poenae iudicio dudum constricta et compressa non fuerit. Hoc igitur est ⌊sanctitatis⌋ suae propositum, ut sine omni exceptione quarumcumque litterarum apostolicarum Reverendissimae Dominationi Vestrae plena detur potestas pro magnitudine
sceleris ⌊eum⌋ puniendi et sub condicione, si et dignis testimoniis confirmabuntur, quae sunt apposita in narratione. Sum nunc in expeditione istarum rerum confidoque non ita multo post Reverendissimam Dominationem Vestram meum erga se observantiae studium comprobaturum. In praesens Reverendissima Dominatio Vestra brevitati meae ignoscat, plura tum scribam, cum ad Reverendissimae Dominationis Vestrae expeditionem mittam. Commendo me Reverendissimae Dominationis Vestrae gratiae et benevolentiae et felicem ad multos annos esse opto et cupio tutum.